49:231 231 EPIST. PAULI AD ROMANOS 232 omnes mortales ad Dei praedestinationem proprio sensu considerandam prorsus caecutiunt: de re autem incognita non nisi temere ac perperam disputari potest. Altera, quod nulla esse potest nobis causa de Deo conquerendi: quando nemo est mortalium, qui iactare queat eum sibi esse debitorem : contra vero omnes eius benignitati sunt obnoxii. Hoc itaque claustro meminerit unusquisque mentem suam continere, ne in praedestinationis investigatione supra Dei oracula evehatur: dum audimus nihil hic discernere plus hominem posse quam caecum in tenebris. Quod tamen minime pertinet ad labefactandam fidei certitudinem, quae non ab humani sensus acumine nascitur, sed a sola spiritus illustratione. Nam et Paulus ipse alibi, postquam testatus erat omnia Dei mysteria ingenii nostri captum longe excedere, mox tamen subiicit fideles tenere mentem Domini: quia non spiritum huius mundi acceperint, sed a Deo sibi datum, per quem de incomprehensibili alioqui eius bonitate edocentur. Ergo ut minime nostra ipsorum facultate ad percontanda Dei arcana pervenire possumus: ita spiritus sancti gratia in certam ac liquidam eorum cognitionem admittimur. Iam si praeeuntem spiritum sequi oportet: ubi ille nos destituit, illic resistendum est et veluti figendus gradus. Si quis plus agnoscere affectet quam ille revelant, immenso lucis illius inaccessae fulgore opprimetur. Tenenda vero est quam nuper attuli distinctio inter arcanum Dei consilium et voluntatem in scriptura patefactam. Quamvis enim tota scripturae doctrina hominis ingenium altitudine sua superet, non tamen ad eam praecluditur accessus fidelibus, qui reverenter et sobrie spiritum sequuntur ducem. Sed alia est arcani consilii ratio, cuius profunditas et altitudo percontando attingi nequit 35. Quis prior dedit ei. Altera ratio, qua Dei iustitia validissime adversus omnes impiorum criminationes defenditur. Nam si nemo illum suis meritis obstrictum sibi habet, nullus cum eo expostulare iure potest quod remunerationem non accipiat. Qui enim aliquem ad bene sibi faciendum cogere vult, eum sua officia, quibus ita de ipso meritus sit, proferre necesse est. Hic ergo Pauli verbis inest sensus : non aliter insimulari iniustitiae potest Deus quam si dicatur non reddere cuique quod suum est. Constat autem neminem iure suo ab eo fraudari, quando nemini est obnoxius. Quis enim opus aliquod suum iactare potest, quo eius gratiam sit promeritus? Est autem notabilis hic locus, quo docemur non esse nostrae facultatis Deum nostris benefactis ad conferendam nobis salutem provocare: sed illum gratuita bonitate immerentes praevenire. Non enim tantum quid facere soleant homines, sed quid omnino valeant, demonstrat. Quod si probe excutere nos volumus, non modo reperiemus Deum nequaquam esse nobis debitorem, sed nos ad unum