30:231 231 HOMILIA LXIV. 232 benefacta revocemus, et pro iis debitas ipsi gratias agamus: quo in dies spes nostra augescat et roboretur, adeo ut invicti perstemus, et adversus omnes tentationes imperterriti maneamus et fortiter resistamus. Iam vero agite ete. HOMILIA LXIV. 46. Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philistaeorum hodie volatilibus coeli et bestiis terrae: ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel. 47. Et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus. Ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. Hesterna concione vidimus, qua mente, et quo sensu David Goliathum illum gigantem compellans diceret, se non progredi adversus ipsum cum armis: non quod simpliciter armis uti vetaretur, quibus illum deinceps usum apparet, gladio puta et clypeo ac similibus: quod ipsi licuit: sed quod ita Deus miraculose vellet opus suum per Davidem implere. Nam quum Deo placet nos praesidiis humanis destitui, sufficere debet ipsius promissio, fore ut stet a nostris partibus. Quibus enim aliis subsidiis opus habemus, modo ad nostram salutem virtutem et potentiam suam exserat? Et praeterea, licet omnibus necessariis praesidiis instructi, tamen in caducis et terrenis illis rebus spem nostram collocare prohibemur: sed contra Deum adiutorem advocare et precibus sollicitare iubemur, non dubitantes quin si voluerit, ipsorum hostium arma nobis in manus tradat: ut nostrae salutis laus et gloria soli illi tribuatur: quod si rebus a se creatis utatur, non ideo tamen virtus ipsius imminuatur: et si sine humanis praesidiis rem perficiat, eius virtus et potentia sit adhuc longe clarior et perspectior. Non immerito igitur giganti illi Philistaeo David obiicit, quod cum gladio et hasta adversum se progrediatur, quasi diceret: Tu solis istis corruptibilibus armis fretus me provocas ad certamen, ego vero longe melioribus armis nixus, Dei nimirum potentia, provocantem oppugno. Hinc discamus, inimicos suis viribus fretos iram Dei adversum se provocare, quod debito ipsum honore spolient: cuius contemptus Deus est ultor futurus, eaque ratione victoriam de ipsis nobis datum iri. Sane optandum inimicos nostros et improbos homines Dei contemptores eo arrogantiae venire, et excaecari ambitione: quod ita Deum ipsum provocent, qui nimium fortis ipsis adversarius sit futurus: et ita nobis animus fiat, illis