15:231 231 EPISTOLAE 2009.2013 232 fratribus et Bymmystis et orate pro nobis Dominum. Tiguri festinantissime 1554. Septembris 9. Tuus Bullingerus. 2010. SLEIDANUS CALVINO. Gratias agit de relatione Aurelianensis comoediae sibi missa. Opus suum historicum propediem excudetur. Varia nova de bellis in Belgio, in Italia et alibi gestis refert. (Ex autographo Cod, Goth. 405, fol. l l . ) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino ecclesiastae Genevensi fidelissimo et amico plurimum colendo. Genevae. Sal. Habeo gratiam permagnam quod illud Aurelianense miseris. ') Ego puto in annum 1534 incidisse : nam antecessit persequutionem illam horrendam2) quae habuit initium eo anno mense Novembri. Historiam Crispini3) comparabo, ubi primum hic exstabit: nondum enim vidi. Iam Octobri mense Wendelinus inchoabit meum opus ut ad pascha prodeat.4) De statu vestrae hic ecclesiae 5) puto te scire: seniores aliquot erant eligendi, sed impedita res fuit unius ex collegis valetudine.6) Meum semper iudicium fuit non esse paucis aliquot habendam fidem sed reliquam ecclesiam audiendam esse: in eoque permanebo, et si res aliter instituatur non sum interfuturus. De proelio Senensi7) vos melius quam nos: in Belgio etiam est pugnatum8) non tamen summis copiis: Galli fuerunt ibi superiores: tametsi nunc 2O1O.1) Cf. N. 1940. 2) Affaire des Flacards. (Hist. eccl I. 15 sq.) 3) Ergo nomen editoris historiae martyrum Calvinus Sletdano tradiderat in ep. nobis deperdita. 4) Haec notitia non parvi ed momenti quum anno 1555 quo opus prodiit quatuor editiones eius factae sint, duae in forma maxima, duae in octonis. {Am Ende in Schelhorns Ergbtzl. II. 414. 653.) 5) gallicanae. 6) Iam m. Septembre nova electio presbyterorum fieri debuisset, pluribus senioribus mortuis aut absentibus. Garnertus integram colleait> renovationem faciendam negavit. Inde dissidia. {Marbach. Diar. ad 28. Sept. 1553.) Of. supra ad N. 1998, not. 3 et Eoehrich III. 103 seq. 7) al Marcianensi (Gallicidio), ubi Petrus Strozsi a MaiChione Marignano devictus fuit % Aug. (Thuan 11.283) 8) Sleid III. 472.