10.1:231 QUAESTIONES MATRIMONIALES. AD QUAESTIONES CONIUGALES.1) In quibus gradibus consanguinitatis non permittat Deus lege sua coniugium contrahere, satis notum est. Fratri sororem, patruo vel avunculo neptem, aut etiam proneptem ducere non licet: sicuti nec amita vel matertera nepoti suo vel pronepoti nubere potest. Frater autem patruelis, aut consobrinus sororem suam in gradu opposito ducere non vetatur. Quod lege Dei mandatum est, vocare in quaestionem fas non est, quantum ad prohibitiones spectat: ut incestuosa coniugia censeri debeant quae illic damnantur. Sed quia longo usu receptum est, ne consobrinus vel patruelis sororem suam ducat, offensionis habita fuit apud nos ratio, ne talibus coniugiis libertas concederetur. Si quis ergo interroget de summo iure, non respondebimus simpliciter peccare, qui suam consobrinam uxorem accipiet. Verum quia haec licentia exponeret Christi evangelium multis probris, tenenda est Pauli admonitio: Ne libertas nostra cuiquam cedat in offendiculum (1. Cor. 10, 23): deinde ut abstineamus etiam a licitis, nisi ita expediat. Nec vero servitus, qua inter se mutuo adstricti sunt fideles pro caritatis officio, metuenda est: quia liberae manent conscientiae coram Deo. Quantum ad gradus affinitatis spectat, similis est ratio. Disputant quidam, vel potius litigant, annon viro caelibi liceat accipere sororem uxoris mortuae: ac praetextum arripiunt ex verbis Mosis: Uxorem cum sorore eius non accipies in moerorem vel angustiam, ut reveles turpitudinem eius ea vivente. (Lev. 18, 18). Sed refellitur iisdem verbis eorum error: quia Moses illic non tam incestum damnat, quam crudelitatem mariti, qui vellet cognatam uxoris suae superducere. Est igitur illic exceptio polygamiae: quia quum ob duritiem cordis concessum esset Iudaeis plures si- X).Epp. et Responsa, ed. Genev. p. 359, Laus. p. 671, Hanov. p. 754, Ohouet p. 493, Amst. p. 225.