8:230 videtur adhuc vobis conandum modis omnibus si forte mutuum l) rectius intelligatis et reconciliatione coalescatis in Domino. Videtur vobis Hieronymus causam suam egisse immodestius. Caeterum in vobis quoque, fratres, modestiam desideramus, qui videmini in scriptis illis vestris ad nos datis admodum esse acerbi. Meminisse semper oportebat illius propheticae et evangelicae de Christo Domino nostro editae sententiae: non contendet, neque clamabit, neque audiet quisquam in plateis vocem eius: arundinem comminutam non confringet et linum fumigans non exstinguet donec eiiciat ad victoriam iudicium. Quanquam interim non diffiteamur cum incurabilibus ac pervicacibus gravius esse agendum. Quibus tamen vincula captivi hominis nobis incogniti constringere nolumus, ut qui non sumus eius iudices constituti. Quod autem genus doctrinae attinet, in quo dissidetis, nihil opus erat nostram postulare sententiam de electione et reprobis, de fide et viribus humanis: quum eam, qualis sit, ignorare non possitis, vel ex ultima consensione nostra, in qua totum hoc negotium comprehendi arbitramur. Quoniam vero alii aliter nostra interpretantur ac viri boni apud vos nostram paucis comprehensam iam nunc rursus audire sententiam desiderant: unde ipsi forte remotis vestris et nostris personis iudicare possint de consensione vel dissensione doctrinae, paucula haec expendenda piis proponimus. Principio constituimus electionem, qua Deus ab aeterno immeritos et peccatores elegit, ac in Christo complectitur, per quem omnia vitae et salutis habemus, 2) omnino esse gratuitam, ac omnem hominis salutem (quod fidei fundamentum est) gratuitae Dei misericordiae esse transscribendam, iuxta illud apostoli : Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Et iterum: Elegit nos in ipso, antequam iacerentur fundamenta mundi, ut essemus sancti et irreprehensibiles coram illo per caritatem: qui praedestinavit nos ut adoptaret in filios per Iesum Christum in sese iuxta beneplacitum voluntatis suae, ut laudetur gloria gratiae suae, qua caros reddidit nos per dilectum. Deinde docemus, fidem, qua Christum complectimur, nullis impetrari nostris meritis, sed mera Dei gratia per spiritum et verbum donari, eademque Dei gratia eandem fidem in nobis augeri et conservari, iuxta illud apostoli: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, verum etiam ut pro illo patiamini. Alibi enim orant apostoli: Domine, adauge nobis fidem. Unde et libenter illud Augustini de Praedestinatione sanctorum cap. 3 1) Sic apographa exhibent vocem in archetypo lectu dtffi^ cillimam et omnino dubiam. 2) omnia habemus quae sunt vitae et salutis Neoc. 15*