50:230 quam nascamur. Hinc pendet vocatio, hinc fides, hinc salutis complementum. Quomodo convertimini rursus. Non poterant rursus converti ad caeremonias, quibus nunquam assueverant. Ergo improprie hac voce usus est, tantum significans, nimis absurdum esse, ut perinde ac nunquam percepta Dei veritate relabantur ad pravas superstitiones. Quod autem caeremonias vocat egena elementa, ideo facit quoniam ea considerat extra Christum : imo adversa Christo. Nam patribus non modo salutaria exercitia erant et adiumenta pietatis, sed etiam efficacia gratiae instrumenta. Sed tota vis in Christo erat et Dei institutione. Pseudoapostoli vero, neglectis promissionibus, eas opponere Christo volebant : quasi non solus Christus sufficeret. Non igitur mirum si nugas et res nihili reputat Paulus. Qua de re aliquid superius attigi. Serviendi verbo necessitatem taxat. 10. Dies observatis. Speciem unam elementorum commemorat, exempli causa: tiempe dierum observationem. Notandum est autem, hic civilem temporum observationem minime damnari, quae coniuncta est cum naturae ordine. Porro naturae ordo fixus ac perpetuus est. Unde enim mensium et annorum supputatio, nisi ex solis lunaeque circuitu? Quid aestatem ab hyeme, ver ab autumno distinguit, nisi Dei ordinatio? Hanc vero usque ad finem mundi duraturam semel promisit, Gene. 9, 13. Iam observatio civilis tam agriculturae, quam politiae et oeconomiae servit. Ad ecclesiae quoque regimen extenditur. Qualis ergo fuit observatio quam Paulus improbat? Nempe quae religione obstringeret conscientias, quasi necessaria esset ad cultum Dei, et quae diem a die discerneret: ut loquitur ad Romanos cap. 14. Quando itaque diebus per se tribuitur propria sanctitas, quando discernitur dies a die, religionis causa, quando feriae pars divini cultus esse censentur: tum dies perperam observantur. Sabbatum ergo et novilunia et reliquos dies festos urgebant pseudoapostoli : quia legales essent observationes. Nos hodie quum habemus dierum discrimen, non induimus necessitatis laqueum conscientiis, non discernimus inter dies, quasi alius alio sit sanctior, non constituimus illic religionem et cultum Dei: sed tantum ordini et concordiae consulimus. Ita libera est apud nos et omni superstitione pura observatio. 11. Timeo ne frustra lahoraverim. Dura vox, et quae debebat Galatas vehementer consternare. Quid enim illis spei reliquum, si irritus fuisset Pauli labor? Sed mirantur quidam, tantopere commotum fuisse Paulum dierum observatione, ut evangelii prope totius eversionem vocet. Nos vero, si omnia rite perpendamus, videbimus iustam fuisse causam. Non tantum iudaicam servitutem imponere tentabant ecclesiae cervicibus pseudoapostoli : sed 15*