49:230 differenter expositam esse hanc misericordiam, sed qui eam fide quaesierint. 33. O profunditatem divitiarum et sapientiae et cognitionis Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et impervestigabiles viae ipsius/ 34. Qui3 enim cognovit mentem Domini? aut quis illi a consiliis fuit? 35. aut quis prior dedit ei et retribuetur illi? 36. Quoniam ex illo, et per illum, et in illum sunt omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen. 33. O profunditatem. Hic primo erumpit apostolus in vocem, quae ex pia operum Dei consideratione apud fideles sponte nascitur. Deinde cohibet obiter audaciam impietatis, quae Dei iudiciis obstrepere solet. Quum ergo audimus O profunditatem, dici non potest quantum valere debeat haec admiratio ad retundendam carnis temeritatem. Postquam enim ex verbo ac spiritu Domini disputavit, tanti demum arcani sublimitate victus nihil potest quam obstupescere et exclamare, divitias istas sapientiae Dei profundiores esse quam ut ad eas nostra ratio penetrare queat. Si quando igitur ingredimur in sermonem de aeternis Dei consiliis, fraenum istud et ingenio et linguae semper iniectum sit, ut quum sobrie et intra verbi Dei fines loquuti fuerimus, disputatio tandem nostra exeat in stuporem. Neque enim pudere nos debet si non sapimus supra eum, qui in tertium usque coelum raptus viderat mysteria homini ineffabilia: neque tamen alium hic finem reperire poterat quam ut se ita humiliaret. Quod quidam ita resolvunt Pauli verba: O profundas divitias, et sapientiam et cognitionem Dei ! ac si nomen paO-oc pro communi epitheto positum esset, divitiasque exponunt liberalitatem: mihi videtur coactum. Itaque non dubito quin profundas sapientiae et cognitionis divitias in Deo extollat. Quam incomprehensibilia. Diversis verbis per geminationem Hebraeis familiarem rem eandem exprimit. Nam de iudiciis loquutus, vias adiungit1) pro institutis vel ratione agendi, vel gubernationis ordine. Adhuc autem persistit in sua exclamatione: in qua quo magis attollit divini arcani altitudinem, eo nos magis ab investigandi curiositate deterret. Discamus ergo nihil de Domino inquirere, nisi quantum per scripturas revelavit: quia alioqui in labyrinthum ingredimur, unde non facilis erit receptus. Notandum enim est, non de quibuslibet Dei mysteriis hic agi, sed quae apud se recondita vult tantum a nobis suspici et adorari. 34. Quis enim cognovit mentem Domini? Hic incipit quasi iniecta manu cohibere hominum audaciam, ne adversus Dei iudicia obmurmurent. Id autem duabus rationibus facit. Prior est, quod J) Viae enim accipiuntur