10.1:230 convenire viros et mulieres. Nec dubium est, quin multis calumniis gravati fuerint: et quum stationem Hierosolymae haberent milites praesidiarii, potuit hoc videri tranquillitati publicae adversum. Neque tamen propterea destiterunt. Videmus ut Petro capto congregati fuerint apud viduam (Act. 12, 12). Neque hic colligere exempla operae pretium est, quia scitur hoc fuisse illis in quotidiano usu sicuti testantur historiae, piis martyribus speluncas fuisse pro templis. Hoc quamquam non parvae vituperationi fuit obnoxium, ut vel latrocinii, vel aliorum scelerum suspecti esse possent: quia tamen ita cogebat necessitas, magnis animis spreverunt quae vulgo iactari sciebant probra. Ita nunc armati sunt optima defensione fratres nostri, si permitterent magistratus libere et palam invocare Dei nomen, libenter in lucem se prodituros, nec quidquam se facturos occulte: sed quia prohibentur illorum tyrannide, rationem sequi quae longissime abest a tumultu. Idem sentiendum de matrimoniis, quorum benedictio in papatu, quam vocant, mera est profanatio. Et tamen quod ad politicum ordinem spectat, non poterit clandestinum vocari coniugium, cuius confectae erunt tabulae: sed eius sanctitatem superstitionibus pollui et foedari nullo modo ferendum est. Quamquam nocturnae sepulturae non abs re legibus damnantur: frustra tamen suam mollitiem hoc praetextu tegunt, qui in suorum funeribus se involvunt ac permiscent receptis sacrilegiis. Eadem in baptismo valere debet ratio. Nam etsi instat illis praesentissimum periculum, non ideo tamen licebit quod manifeste Deus improbat. Scimus in papatu corruptum esse multis sordibus et fere adulteratum baptismum. Si nullus metus impediat, facile inter omnes pios conveniet, parentibus fas non esse liberos suos infantes ad vitiosum baptismum offerre. Ergo ex periculo captare excusationem nimis est frivolum, ac si inde res ipsa naturam mutaret. Scimus enim magis pretiosum esse coram Deo pietatis testimonium, quam ut minis, vel terroribus cedere debeat, saltem ubi ad simulationem usque progredi cogit nos metus, quae tacita sit impietatum approbatio. Quare sicuti pro caritatis officio piis fratribus condolescimus : ita minime nostrum est insolubili Dei lege eos solvere. Ac si olim non dubitarunt in Aegypto iudaicae mulieres, ut a gladio Pharaonis eriperent alienos infantes, sua capita offerre in discrimen (Exod. 1, 17), turpe est parentibus terreri metu, ut suorum animas quantum in se est contaminent. Haec ex collegii nostri sententia breviter ad te perscripsi, eximie vir, et ex animo colende frater. Dominus te spiritu suo semper gubernet, benedieat sanctos tuos labores, teque incolumem cum ecclesia tibi commissa tueatur. Symmystae quoque mei plurimunx salutant. Genevae. 15*