52:23 23 EPIST. PAULI AD PHILIPPENSES 24 betis ex caritate, si cogitatis illam spiritus communicationem, quae unum efficere nos omnes debet: si quis humanitatis et misericordiae sensus in vobis residet, qui ad sublevandas meas miserias vos commoveat: implete ete. Hinc colligimus quantum in ecclesia bonum sit unitas, et quanto studio pastoribus procurandum. Et simul observandum est ut se demittat, misericordiam illorum suppliciter implorans, qui reverentiam patrio iure exigere tanquam a filiis poterat. Imperium adhibere novit, quum opus est: nunc preces adhibere maluit, quia aptiores fore noverat ad penetrandos affectus: et quia sciebat verba se ad dociles et morigeros facere. Ita non recusandum est pastori quin personas quaslibet induat ecclesiae causa. 2. Implete gaudium meum. Et hic perspicere set quam parum de ee suerit sollicitus, modo ecclesia Christi recte haberet. Tenebatur carcere inclusus et constrictus catenis, reus erat capitalis iudicii, ante oculos erant tormenta, imminebat carnifex: nihil tamen ista omnia impediunt quominus solidum gladium gaudeat, si videat ecclesiis bene esse. Porro hoc praecipuum in felici ecclesiae statu ducit, si regnet illic consensus mutuus et fraterna concordia. Ita Psalmus (137, 6) etiam docet, caput laetitiae nostrae esse recordationem Ierosolymae. Quod si illud Paulo erat gaudii complementum, plus quam crudeles futuri erant Philippenses, si inter se dissentiendo sancti viri pectus duplici moerore cruciarent. Ut idem sentiatis. Summa haec est, ut sententiis et voluntatibus sint coniuncti. Ponit enim consensum in doctrina, et mutuam caritatem : deinde idem repetens (meo quidem iudicio), unanimes esse iubet unumque sentientes. Particula TO aoxo hoc valet, ut se alii aliis accommodent. Ergo initium earitatis est, in sententiis convenire: verum id non sufficit nisi corda in mutuum simul amorem coalescant. Quamquam non absurdum esset ita transferre, Ut eadem sitis cogitatione, mutuam habere caritatem, esse unanimes, unum sentire. Participia enim pro infinitivis usurpari, non est rarum. Sequutus sum tamen quod minus coactum videbatur. 3. Nihil per contentionem. Istae duae sunt noeentI8simae pestes ad turbandam ecclesiae pacem. Excitatur contentio dum suam quisque sententiam pertinaciter vult tueri: ubi autem semel efferbuit, praeceps fertur in eam viam qua ingressa est. Inanis autem gloria animos titillat, ut unicuique blandiantur sua inventa. Proinde haec una est ratio dissidiis obviandi, si placide consulendo et agendo contentiones vitemus: praesertim vero si non agamur ambitione. Ambitio enim omnium contentionum est flabellum. Inanis gloria significat quamlibet carnis gloriam. Quid enim habent homines in se glorientur, praeter vanitatem? Sed per humilitatem. Utrique morbo unum re-