5:23 DE CLEMENTIA nis in oratione pro Coelio: Nisi mihi intercederent inimicitiae cum istius mulieris viro, fratrem dicere volui. Quanquam haec peculiari nomine [pag. l l ] σαρκασμὸς dicitur a Iulio Rufiniano. Nemo non cui alia desint"] Quum alter plectitur, alter poenae eximitur, dicas non tam clementiam esse, quam iudicis sordes. Sic nostris temporibus iudicium nihil est nisi publica merces: Atque Eques in causa qui sedet, empta probat. Verum ubi iudex agit ex aequo cum omnibus indulgenter, verum specimen praebet suae mansuetudinis. Hoc ergo quasi per modum occupationis accipiendum est, quod dicit tam senectuti quam adulescentiae, tam humilitati quam nobilitati fuisse apud se veniae locum. Occupationem autem intellige, ut apud Fabium lib. IV. quoniam Ciceroni aliud significat in Rhetoricis. Bensus erit: Alii quidem afferunt commendationem familiae et nobilitatis: alii virtute bellica rapinas, peculatus, adulteria deprecantur. Quibusdam pro commendatione est adulescentia seu flos aetatis. Ego vero causas mihi sum commentus, quibus possem omnibus succurrere. Nobilitas ipsa per sc erat vcnorabilis, sed plebis humilitas misericordiam concitabat. Diversis rationibus ,favorem merebantur. Iuventuti favorem debitum, senectuti reverentiam praestiti. Postremo omni praesidio destitutos, homines saltem esse memini, nominis cognatione ad me pertinentes: quemadmodum ait Augustinus: Perseqiiamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem naturam. Nihil ergo privatis studiis concessum, nihil sordibus. Sic me custodio y tanquam legibus'] Bene adiecit, tanquam: quia princeps quidem legibus solutus est: sed digna vox est maiestate regnantis, legibus alligatum se, principem fateri. Et re vera maius imperio est submittere legibus principatum: ut est in rescripto Valer, et Theodos. C. de legib, et in rescripto Severi et Antonini legitur: Licet legibus subditi non simus, legibus tamen vivimus. Plinius in Panegyrico: Adsuescat imperator cum imperio calculum ponere; sic exeat, sic redeat, tanquam rationem redditurus, edicat quid absumpserit; ita fiet, ut non absumat quod pudeat dicere. Item: Tu nihil amplius vis tibi licere, quam nobis. Non est princeps supra leges, sed leges supra principem. Sic etiam Augustus ratiocinarium imperii in senatu proposuit. Autor Tranquillus. Rationem accipe pro computo, ut vulgus loquitur. Quas ex abdito in lucem revocamus] Tiberii* et Caligulae tempora tangit, sub quibus iura et leges exsulabant. Nam Tiberius post simulatam aliquamdiu probitatem, in omne crudelitatis genus erupit: Caligula semper sui similis, nunquam improbitatem dissimulavit. Nec imperium Claudii corruptos mores ad meliorem disciplinam revocavit. Primus igitur Nero rebus lapsis opem tulit.