49:23 23 EPIST. PAULI AD ROMANOS 24 convicti tenentur omnes. Duplici autem nomine res una, hoc est adversus Deum ingratitudo notatur: quia peccatur in ea bifariam, aaepfeta dicitur quasi Dei inhonoratio: aScxca, quoniam homo, ad se transferendo quod Dei erat, honorem Dei inique praeripuit. Ira, av&pot)TC07caitoc, more scripturae, pro ultione Dei : quia Deus puniens prae se fert (nostra opinione) irascentis faciem. Nullum ergo motum in Deo significat: sed tantum ad sensum peccatoris, qui plectitur, relationem habet. Eam ubi dicit e coelo revelari, quamquam particula e coelo vice epitheti a quibusdam accipitur, ac si diceretur coelestis Dei: ego tamen existimo plus subesse efficaciae in hunc sensum : Quacunque circumspectet homo, nihil salutis reperiet: quia quam longe lateque coelum patet, effusa est ira Dei in orbem universum. Veritas Dei veram Dei notitiam significat. Eam continere, est supprimere, seu obscurare: unde veluti furti subarguuntur. Ubi vertimus iniuste, habet Paulus in iniustitia: quae hebraica phrasis idem valet: sed nos studuimus perspicuitati. 19. Quia quod notum est Dei. Sic appellat *) quod de Deo cognoscere fas est vel expedit. Intelligit autem id totum, quod pertinet ad'gloriam Domini illustrandam: vel (quod idem est) quidquid nos movere excitareque debet ad Deum glorificandum. Quo verbo significat, Deum, quantus est, minime posse mente nostra capi: sed aliquem esse modum intra quem se cohibere debeant homines: sicuti Deus ad modulum nostrum attemperat quidquid de se testatur. Delirant ergo quicunque scire appetunt quid sit Deus: quia spiritus perfectae sapientiae doctor, ad TO yvwaxov nos non frustra revocat. Quomodo autem sit cognitum, mox subiiciet. Atque in i p s i s dixit magis quam simpliciter i p s i s , ad maiorem energiam. Tametsi enim hebraicae linguae phrases passim usurpat apostolus, in qua beth saepius redundat: hic tamen videtur voluisse indicare manifestationem, qua propius urgeantur quam ut refugere queant: ut certe eam cordi suo insculptam quisque nostrum sentit. Quod dicit Deum manifestasse, sensus est, ideo conditum esse hominem ut spectator sit fabricae mundi: ideo datos ei oculos, ut intuitu tam pulchrae imaginis ad autorem ipsum feratur. 20. Invisibilia enim ipsius. Deus per se invisibilis est : sed quia elucet eius maiestas in operibus et creaturis universis, debuerunt illinc homines agnoscere: nam artificem suum perspicue declarat. Qua ratione apostolus ad Hebraeos (ll, 3) saecula dicit esse specula, seu spectacula rerum invisibilium. Non recenset autem singulatim quae in Deo considerari possunt: sed docet ad aeternam usque eius potentiam et divinitatem perveniri. Nam qui omnium est autor, eum oportet sine initio esse, et a *) Pro eo.