47:23 23 IN EVANGELIUM IOANNIS 24 mihi praelatus est: cuius ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. 28. Haec in Bethabara facta sunt trans Iordanem^ ubi erat Ioannes baptizans. 24. Erant ex Pharisaeis. Dicit suisse Pharisaeos, qui tunc primatum tenebant in ecclesia, ut sciamus non fuisse contemptibiles aliquos ex grege Levitarum, sed homines autoritate praeditos. Hinc fit ut de baptismo quaestionem moveant. Vulgares ministri qualicunque responso contenti fuissent, isti autem, quia elicere nequeunt quod cuperent, temeritatis insimulant Ioannem, quod novum ritum inducere audeat. 25. Quid ergo baptizas. Quum hos tres gradus constituunt, videntur apte ratiocinari : Si nec Christus es, nec Elias, nec propheta. Neque enim cuiusvis est baptismi usum instituere. Penes Messiam futura erat omnis potestas. De venturo Elia hanc opinionem conceperant, quod ab eo inchoanda esset regni et ecclesiae instauratio. Prophetis etiam Dei concedunt, ut provinciam sibi iniunctam obeant. Constituunt igitur novitatem esse illicitam, quod Ioannes baptizat, quum nulla- illi publica persona a Deo imposita sit. Sed in eo falluntur, quod Eliam illum esse non agnoscunt, cuius fit mentio apud Malachiam 4, 5, tametsi Eliam se esse neget quem ipsi somniabant. 26. Ego baptizo aqua. Hoc ad corrigendum eorum errorem satis valere debebat, sed profectu caret clara alioqui admonitio apud surdos: nam quum ad Christum eos mittit, iamque eum adesse pronuntiat, hinc constat non modo divinitus constitutum esse ut sit Christi minister, sed esse verum Eliam qui ad testandam ecclesiae renovationem missus sit. Porro non exprimitur hic plena antithesis, quia diserte spiritualis Christi baptismus non opponitur externo Ioannis baptismo, sed facile subaudiri potest istud posterius membrum de baptismo spiritus: et paulo post evangelista utrumque ponit. Duo autem huius responsionis sunt capita: quod Ioannes nihil praeter fas sibi usurpet, quia autorem baptismi sui Christum habet, in quo constat signi veritas: deinde quod nihil habeat praeter externi signi administrationem, vis autem et efficacia penes unum Christum tota sit. Ita baptismum suum asserit, quatenus eius veritas aliunde pendet. Interim vero sibi adimendo spiritus virtutem, Christi dignitatem extollit, ut in eum solum respiciant homines. Hoc optimum temperamentum, ubi minister quidquid autoritatis sibi vindicat, ita mutuatur a Christo, ut etiam ad eum referat, illi soli omnia tribuens. Caeterum nimis levi hallucinatione factum est, quod Ioannis baptismum a nostro diversum esse putarunt. Neque enim hic Ioannes de baptismi sui utilitate et usu disputat, sed tantum cum Christi persona