44:23 23 IN SOPHONIAM 24 mant homines in hoc errore, Deum quiescere in coelo. Quidquid autem miseriarum in hoc mundo sustinent hoc contingere a fortuna: quidquid etiam boni adipisci possunt, hoc vel suae industriae vel fortunae adscribendum esse. Et ideo propheta hoo loco breviter demonstrat prorsus desperatos esse Iudaeos, ne quis miretur Deum tam durum fore ultorem contra eos, qui tamen domestici erant, et quos adoptaverat ex toto orbe. Segregaverat enim Abrahae genus quasi electum et sacrum, quemadmodum satis notum est. Poterat videri Dei vindicta adversus Abrahae filios vel crudelis, vel nimis rigida, nisi hoc fuisset diserte expressum, nempe eo progressos esse impietatis, ut vellent excludere Deum a regimine mundi, et illum arcere a proprio officio, ut poenas de sceleribus non exigeret, ut non tueretur suos, eriperet ab omnibus incommodis, sublevaret eorum miserias. Quum ergo ita Deum coelo includerent, et darent imperium fortunae in terra, hic fuit intolerabilis stupor, imo plane diabolicus. Ita non mirum est si Deus tam severe contra eos excanduerit, et ultimam manum apposuerit ad ulciscenda eorum scelera, quum iam insanabilis esset morbus. 13. Et erit substantia eorum in direptionem, et domus eorum in vastitatem, et aedificabunt domos, neque habitabunt: et plantabunt vineas', neque bibent vinum earum. Prosequitur eandem sententiam Sophonias, quod scilicet Deus post longam tolerantiam poenas sumpturus sit de populo rebelli et obstinato. Dicit igitur iam esse traditos in manum hostium, idque divinitus. Sciebant enim sibi multos esse infestos: sed non considerabant Dei iudicium, quemadmodum etiam Deus ipse alibi conqueritur, quod non respicerent manum percutientis. Propheta igitur noster iam devotos esse exitio pronuntiat, et hostibus nihil fore negotii vel difficultatis ubi terram invaserint:' quia scilicet patebunt omnia in direptionem. Et recitat etiam quod habetur in lege, 26. cap. Levitici: sicuti prophetae sunt legis interpretes: et inter Mosen et eos hoc tantum interest, quod generalem doctrinam accommodant suo tempori. Eandem rationem nunc tenet propheta: quasi diceret Deum non frustra, vel de nihilo hoc minatum esse in lege : quia sentient atque experientur Iudaei sibi hoc esse efficaciter et serio dictum de agrorum fructu et domorum habitationibus, omnibusque vitae commodis alio transferendis. Iam sequitur: 14. Propinquus dies Iehovae magnus, propinquus et festinans valde: vox diei Iehovae amara (ut alii vertunt) vociferabitur illic fortis (vel amarum aut amare illic vociferabitur fortis. Alii secus di-