43:23 23 IN AMOS 24 geret religio et Dei reverentia. Hoc modo praeparavit Israelitas ce praefracte qua erant superbia respuerent eius doctrinam. Nunc ergo ipsos compellat, et dicit esse obstinatos in multis sceleribus. Summa est: si Moabitae, Idumaei, Tyrii, Sidonii et similes, si Iudaei etiam perditae sunt obstinationis, ita ut morbi eorum sint incurabiles, et malitia eorum iam non sit tolerabilis coram Deo, Israelitas esse in eodem gradu: quia ipsi quoque multis modis perstiterint in sua malitia, et provocaverint iram Dei, neque resipuerint, quum tamen Deus ipsos diu ex8pectaverit : et hortatus etiam sit ad poenitentiam. Iam memoria repetere convenit quod prius diximus. Si enim saeculo illo ita grassata fuit impietas, ita praevaluit Dei contemptus, ut non possent revocari homines ad sanam mentem, et si passim exundavit iniquitas (quia non accusat Amos paucos homines sed multos populos) hodie videndum est ne communes corruptelae nos involvant: quia certe mundus longe deterior est quam tunc fuit: imo quum propheta hic dicat tam Israelitas quam Iudaeos fuisse prorsus desperatos in sua obstinatione, non est cur hodie nos fallamus inani titulo, si gestamus insigne fidei, quia baptisati sumus: si etiam aliae notae nobis suppetunt, quae videntur residere in Dei ecclesia: tamen nos non propterea eximi a reatu si nobis permittimus eam licentiam quae hic damnatur a propheta tam in Israelitis quam in Iudaeis, quod scilicet obduruerant ad omnem doctrinam, ad omnes admonitiones. Ergo haec exempla excitent in nobis attentionem, ne scilicet obdurescamus, quemadmodum illi, ut tandem cogatur Dominus ultimam vindictam de nobis exigere. Nunc videndum est quid accuset propheta in Israele. Incipit a crudelibus eorum factis: sed totum librum deinde consumet in obiurgationibus: usque ad finem semper continua erit accusatio scelerum, quae tunc dominabantur in populo israelitico. Non ergo speciem unam designat, quemadmodum in aliis populis, sed excutiet omnia vitia, quibus laborabat populus ille, ac si quis anatomen perfectam faceret. Sed videbimus illa suo ordine. Iam quod ad principium istud pertinet, dicit propheta venditum fuisse iustum argento, imo calceamentis inter Israelitas. Quaeri potest cur non potius ordiatur ab eorum superstitionibus quibus vincebant Iudaeos. Nam si Deus Ierosolymam et templum suum excidi voluit propterea quod declinaverant ad superstitiones et adulterinos cultus, quanto hoc magis fieri debuit in Israelitis? Nam perverterant totam legem: erant prorsus degeneres. Circumcisio enim nihil aliud erat quam profanatio foederis Dei. Cur igitur hoc propheta non attingit? Respondeo, quoniam superstitio iam per multos annos illic grassata fuerat propheta eam non attingit: sed postea videbimus ipsum non pepercisse illis pravis corruptelis, quae regnabant apud Israelitas.