40:23 23 PRAELECTIONES Nunc iste Ioiachin statim transiit ad regem Nabuchadnezer, et captus fuit a principio regni. Regnavit enim tres vel quatuor menses duntaxat. Postea ultimus rex Zedechias impositus fuit libidine regis babylonii. Videmus ergo confici annos viginti novem. Adde spatium illud quo regnavit Ioachin: ita minime dubium est quin fuerit annus tricesimus a decimo octavo regni Iosiae. Eodem anno lex Dei reperta fait, verum est: sed propheta hic se accommodat ad receptam legem et consuetudinem. Nunc veniendum est ad consilium Dei, cur Ezechielem sumpserit sibi prophetam. Triginta quinque annis iam non cessaverat Ieremias clamare, sed exiguo profectu. Quum ergo propheta se ita conficeret, nempe Ieremias, voluit Deus hunc ei dare adiutorem. Nec certe parva fuit levatio, quum Ieremias, qui Hierosolymae erat, intelligeret spiritum sanctum consentienter loqui per os alterius. Hoc enim modo obsignabatur veritas doctrinae. Nam decimo tertio Iosiae anno suscepit prophetae munus Ieremias: restant anni octodecim: addamus nunc undecim annos Ioiakim, erunt viginti novem : deinde addamus unum annum, et quinque, habebimus annos triginta quinque. Fuit autem dura haec provincia, per annos triginta quinque assidue vociferari, et apud surdos, imo etiam apud phreneticos. Deus ergo ut succurreret servo suo adiunxit socium, qui eadem apud Babylonios doceret quae Ieremias non destiterat clamare Hierosolymae. Profuit autem non tantum captivis, sed etiam reliquiis populi, quae adhuc in urbe et terra manebant. Quantum ad captivos spectat, necessaria illis fuit haec confirmatio. Nam habebant illic pseudoprophetas, ut vidimus cap. 29 Ieremiae. Erat enim Achab filius Cholaiae, erat et filius Maasiae Zedechias: illi quum superbe iactarent se praeditos esse spiritu revelationis, pollicebantur mira populo: ridebant eorum facilitatem, qui ita patriam suam reliquerant: dicebant fuisse satius ad extremum usque pugnare, et periclitari de vita potius, quam se ultro abdicare illa haereditate divinitus promissa. Insultabant ergo captivis hoc modo. Deinde erat etiam Semaiah Nehelamites, qui scribebat ad summum sacerdotem Zephaniam, et eum obiurgabat tanquam segnem vel mollem, qui non severe comprimeret Ieremiam quasi arreptitium vel fanaticum, qui falso sibi arrogaret prophetae munus. Quum ergo diabolus haberet illic sua flabella, Deus opposuit suum prophetam. Ergo videmus quam utile fuerit, imo necessarium, illic Ezechielem fungi officio prophetae. Sed utilitas doctrinae eius longius patebat, quoniam qui Hierosolymae erant, coacti fuerunt audire quid vaticinatus esset Ezechiel apud Chaldaeos. Quum autem viderent eum subscribere Ieremiae vaticiniis, fieri non potuit quin saltem disquirerent quid hoc sibi vellet. Neque enim >