37:23 23 IN ISAIAM 24 tuito regi sineret, sed curam gerere eius servandi, iusque et dominationem retinere. Sed quia humanum genus propius respicere dignatur, ideo hanc partem deligit propheta, in qua eius providentiam commendet. Summa quidem est, quaquaversum patere eius imperium, ut omnia suo arbitrio moderetur et gubernet: sed quod maxime erat utile cognitu, in ipsa hominum vita praesentissimae Dei virtutis illustres notas docet conspici: imo generali doctrina non contentus speciem in medium proponit, qua magis expergefieri nos decet. Quidquid vulgo ignobili accidit, quasi minus spectatu dignum vilescit ac praeterit. Regna autem, et monarchias, vel homines summa dignitate praeditos e sublimi decidere, quaedam videtur esse terrae concussio: scite propheta talibus documentis nos excitat. Principes certe et magistratus a communi sorte exempti nec communibus hominum miseriis obnoxii esse videntur. Splendore enim suo omnium oculos et mentes perstringunt: ipsi vero prorsus hebetantur. Ideo potissimum illos nominat propheta, atque in nihilum a Domino redigi pronuntiat. Quod si adversus magnates et principes tantum potest Dei manus, quid de vulgo censendum est? an non etiam pro arbitrio suo promiscua multitudine utetur, et quovis impellet? an non ei vires et animi robur, sicuti visum erit, aut dabit aut adimet? 24. (Perinde ut non plantati.) Tametsi particula FjN significet Etiam: tamen huic loco magis convenit quod reddidi Adeo ut. Itaque simplex erit sensus: Adeo ut dicas plantatos non fuisse, nec seminatos. Amplificatio autem est eius quod prius dixerat. Funditus enim deleri principes atque evelli ostendit, ut ne vestigium* quidem ipsorum reliquum sit, ac si nunquam exstitissent. Quamdiu statum suum retinent, sic firmi videntur ut nullo adverso casu deiici possint. At eiusmodi conversiones accidunt quae deleant nomen ipsum et memoriam, ut dicas nunquam exstitisse: idque non tantum hominibus, sed etiam florentissimis regnis accidisse videmus. Qu u m igitur graves ruinae totidem sint formidabilis potentiae Dei signa, discamus non inniti fallacibus terrae fulturis, sed utcunque suppetant copiae aut vires, ab ipso pendeamus. Neque enim, ut blaterant profani homines, mundum instar pilae versat Deus, quasi eum delectet hic ludus: sed ut quisque in sublime evectus est, se insolenter iactando finem non facit, donec se praecipitet, ut semper appareant eius iudicia. Unde etiam monemur perperam adscribi fortunae vel aliis causis varios rerum eventus. Nec enim Deus momentaneus creator fuit, qui curam operis sui statim abiiceret: sed assidue manum admotam habet, ne quid nisi eius arbitrio et voluntate agatur. Quum igitur variae in mundo accidunt mutationes, quum fluxa et caduca esse videmus quae firma et fixa esse