36:23 23 PRAEFATIO. 24 Neque id mihi dubium esse potest. Utcunque sit, constat ipsum plusquam LXIIII annos ut minimum prophetasse. Iotham enim sexdecim annos regnavit: Achaz totidem: Ezechias novem et viginti. Iam fiunt unus et sexaginta. Adde eos quibus sub Usia fuit: deinde sub Manasse, a quo interfectus est: sexaginta quatuor ad minimum anni erunt, quibus Isaias assidue prophetae officio fungi non destitit: quanquam1) probabilis coniectura est, imo fere certa ratio, supra illud temporis spatium decem annis prophetasse: verum quia haud satis liquide ex historia constat2), non ultra contendo. Id quidem3) ministris Dei omnibus diligenter notandum est, ut considerent quam patienter sibi ferenda sit sua conditio, utcunque alioqui dura et difficilis sit : nec indignum esse putent, si multa et gravia ipsis perferenda sint, dum4) tolerantiae eiusmodi exempla ante oculos versantur. Haec autem gravissima est tentatio, quum vident se nihil tot laboribus promovere : et centies5) deserendum potius existimant suum munus, quam ut operam tamdiu ludant. Quamobrem haec exempla saepius proponenda et commemoranda sunt. Nempe quum Isaias parum profecerit tot tantisque laboribus, Ieremias quoque magnis clamoribus per quinquaginta annos populo instare non destiterit, qui tamen eo pervicacior reddebatur, nec ullis difficultatibus a suo cursu averti potuerint: nobis quoque recta in officio pergendum, et omne molestiarum genus aequo animo sustinendum esse6). Notanda etiam circumstantia *) Potuit etiam plures annos prophetasse. 2) constare potest. 3) quod certe. 4)3quum habeant. 5) et deserenda . . l l l omnia. 6) est.