31:23 23 24 colere, Deus ita per varios flexus me circumegit, ut nusquam tamen quiescere permitteret, donec repugnante ingenio in lucem pertractus sum. Eoque consilio relicta patria, in Germaniam concessi, ut in obscuro aliquo angulo abditu8 quiete diu negata fruerer. Ecce autem quum incognitus Basileae laterem, quia multis piis hominibus in Gallia exustis grave passim apud Germanos odium ignes illi excitaverant, sparsi sunt eius restinguendi causa improbi et mendaces libelli, non alios tam crudeliter tractari quam Anabaptistas ac turbulentos homines, qui perversis deliriis non religionem modo sed totum ordinem politicum convellerent. Ego hoc ab aulicis artificibus agi videns, non modo ut indigna sanguinis innoxii effusio falsa sanctorum Martyrum infamia sepeliretur, sed ut posthac per caedes quaslibet absque ullius misericordia grassari liceret, silentium meum non posse a perfidia excusari censui, nisi me pro virili opponerem. Haec mihi edendae Institutionis causa fuit: primum ut ab iniusta contumelia vindicarem fratres meos, quorum mors pretiosa erat in conspectu Domini: deinde, quum multis miseris eadem instarent supplicia, pro illis dolor saltem aliquis et sollicitudo exteras gentes tangeret. Neque enim densum hoc et laboriosum opus, quale nunc exstat, sed breve duntaxat enchiridion tunc in lucem prodiit, neque in alium finem nisi ut testata esset eorum fides, quos videbam ab impiis et perfidis adulatoribus scelerate proscindi. Porro, an propositum esset mihi famam aucupari, patuit ex brevi discessu, praesertim quum nemo illic sciverit me autorem esse. Quod etiam alibi semper dissimulavi, et in animo erat idem institutum prosequi, donec Genevae, non tam consilio vel hortatu, quam formidabili Gulielmi Farelli obtestatione retentus sum, ac si Deus violentam mihi e coelo manum iniiceret. Quum rectum iter Argentoratum tendenti bella clausissent, hac celeriter transire