24:23 23 COMMENTARIUS IN EXODI CAP. II. 24 nionem e coelo Deus apparuisset deploratae salutis vindex. Neque tamen, ut in rebus tranquillis, iudicium tam de patre quam de matre ferendum est. Coniicere enim promptum est quam acerbo luctu prosequuti sint infantis funus. Imo (ut verius loquar) vix concipere licet quam diris tormentis cruciati fuerint. Itaque ubi narrat Moses arculam a matre contextam et aptatam fuisse, patrem ita moerore fuisse obrutum subindicat ut nullis iam partibus sufficeret. Hoc modo clarius patefacta fuit Dei virtus, ubi sola mulier, exanimato marito, in se recepit totum onus. Neque enim, si commune fuisset factum, Moses eius laudem matri in solidum tribueret. Maritum quidem apostolus (Heb. l l , 23) socium laudis adiungit: et merito, quia verisimile non est nisi eo conscio et volente educatum fuisse puerum. Verum Deus qui solet infirma mundi eligere, feminam potius quam virum spiritus sui fortitudine instruxit, ut praeiret. Eadem etiam ratio valet in puella sorore, cui mater summum et ultimum actum resignat. Ita dum Maria, quae ob teneram aetatem exempta esse a discrimine videbatur, custos praeficitur vitae fratris, utriusque parentis officium deficere apparet. 2. Vidensque eum esse pulchrum. Non dubium est hac forma divinitus fuisse insignitum, quae animos parentum ad eum servandum magis alliceret: ut interdum solet Deus, ubi suos videt esse ad officium tardiores, eorum pigritiem blanditiis excitare. Quanquam ex testimonio apostoli constat, non hanc solam illecebram valuisse ad provocandam misericordiam : sed imbecillae fidei fuisse adminiculum. Fide enim Mosen custoditum fuisse docet a parentibus. Siquis obiiciat fidem et pulchritudinis respectum, res esse non tantum longe diversas, sed prope contrarias: respondeo, mirabili Dei indulgentia factum esse ut fidem iuvaret impedimentum quod eam obnubilare poterat: quando in solas promissiones intenta et fixa esse debet. Ergo si pura et liquida luxisset fides in eorum cordibus, formam nihil morali essent, rursum nisi promissio viguisset, imo primas tenuisset, non erat in corporis venustate tantum efficaciae ut eos traheret ad mortem libenter oppetendam. Sequitur ergo, quum bene de redemptione sibi promissa sperarent, animum illis obiecta pulchritudine fuisse addictum, et ita provocatos ad misericordiam ut remoras omnes vincerent. Atque ita saepe operari solet Deus, ut suos quasi caecos in tenebris manu ducat, ubi destituti consilio et animis liquefacti vacillant. In summa, amor ex forma elicitus adeo pars fidei non fut ut merito eius laudem obscuret. Verum Deus, qui pro mirifica sua sapientia convertere electis omnia potest in bonum: nutantem eorum fidem sustinuit ac firmavit i a c fultura. 4. Stetit vero soror eius. Hanc fuisse Mariam