23:23 23 COMMENTARIUS IN GENESIN. 24 splendore fruamur: quantae ingratitudinis foret ad ipsam experientiam ultro connivere? Non est igitur quod Mosis imperitiam rideant arguti homines, quia lunam facit secundum luminare: neque enim nos in coelum evocat, sed tantum proponit quae ante oculos patent. Habeant sibi astrologi altiorem notitiam: interea qui a luna percipiunt nocturnum splendorem, coarguuntur ipso usu perversae ingratitudinis, nisi Dei beneficentiam agnoscant. In dominium. Non adscribit soli et lunae dominium quod ex Dei imperio quidquam vel minimum delibet: sed quia sol dimidio coeli circuitu diem gubernat, et noctem vicissim luna, ideo praefecturam illis attribuit. Imo talem hunc esse principatum meminerimus, ut sol nihilominus sit servus, ut et luna ancilla. Interea facessat Platonis delirium, qui stellis rationem mentemque affingit. Hac simplici expositione simus contenti, quod Deus solis et lunae ministerio dies noctesque gubernet: quia illos habet veluti addictos sibi aurigas, qui lumen advehant tempori congruum. 20. Bepere faciant aquae reptile. Die quinto creantur aves et pisces. Additur Dei benedictio, ut sobolem ex se procreent. Alia hic est propagationis ratio quam in herbis et arboribus : nam ibi fructificandi vigor in plantis, germinandi in semine, hic autem generatio. Hoc tamen rationi videtur parum consentaneum, quod aves refert prodiisse ex aquis: ideoque ab hominibus nasutis arripitur ad calumniam. Verum etiamsi nulla alia ratio constaret nisi quod ita Deo placuit, annon decebat nos eius iudicio acquiescere? Cur ei qui ex nihilo mundum creavit, non licebit aves ex aqua educere? Et quid, obsecro, habet absurdius origo avium ex aqua, quam lucis ex tenebris? Ergo qui creatori sic proterve insultant, iudicem exspectent qui eos in nihilum redigat. Quanquam si physicis rationibus pugnandum sit, aquam scimus aeri magis affinem esse quam sit terra. Sed audiendus est potius doctor Moses, qui ex consideratione operum Dei nos in admirationem rapere voluit. Et sane Dominus quamvis naturae autor sit, minime tamen in creando mundo naturam ducem sequutus est: sed potius ea potentiae suae documenta edere voluit quae nos in stuporem cogerent. 21. Et creavit. Suboritur hic quaestio ex verbo creandi. Prius enim ex nihilo factum esse mundum contendimus, quia creatus esset: nunc autem quae ex alia materia formantur, Moses dicit creari. Qui dicunt vere et proprie creatos esse pisces, quia aquae nullo modo ad procreandos ipsos idoneae aptaeque fuerint, nihil quam effugium captant: nam interea staret illud, materiam priorem fuisse, quod verbi proprietas non admittit. Ego vero ad opus diei quinti non restringo creationem: sed potius ex illa informi et confusa massa pendere dico, quae