20:23 2a EPISTOLAE 3953.3956 24 (Ex Tom. VIIL Opp. Zanchi P. II. P- 137.) Et brevitati ineae et tarditati simul ignosces, ptime frater : Verum sat cito si sat bene, et satis prolixa erit responsio, si dilucida. Quod sententiae, quae malo et captioso artificio ad obscurandam veritatis lucem composita est, hactenus subscribere non ausus es, cordate fecisti: praecise tamen ut recuses, non consulo. De praedestinatione nihil palam impium protulerunt arbitri: tantum ut liberali assentatione placarent Marbachium, tenebras clarae luci obduxerunt. De coena vero ita pronunciarunt ut docendi libertas tibi sit erepta: nisi velis quotidianis calumniis te sponte obiicere. Nunc ergo exceptiones interponere necesse erit: quae te molestia liberent. Si admissae fuerint, quoad fieri poterit dandam operam censeo ut tua moderatione ecclesiam tuam conserves: cuius dissipationem moliuntur: idque ut facere contendas, etiam atque etiam rogo. Vale, integerrime frater. Dominus tibi adsit, te gubernet sanctosque tuos labores benedicat. Genevae 13. Martii 1563.2) 3954. CALVINUS ZANCO. Be formula consensus Argentoratensis cui Zancus subscripsit. Iam subscriptione facta in ea ingenue persistendum esse et nihil ultra sibi extorquendum concedi debere docet. (Ex Tomo VIII. Opp. Zanchi P. II. p. 137.) Eximiae pietatis et doctrinae viro D. Hieronymo Zanco scholae Argentoratensis doctori theologo fratri et amico mihi colendo. Strassb. E. Or dn, 1598, p. 62; L Pappus, Widerlegung des unwarh. und faJschen JBerichts wider die Strassb. KO. v. 1598. Strssb. 1611, p. 71. Consensui omnes subscripserunt, etiam Sturmius et Zancus, solo Holbraco excepto qui m. Augusto dimissus fuit. Calvini consilium ecclesiae Gallicanae non profuit, cuius aedes d. 19. Augusti clausae fuerunt. (S. Andreas am Alten Fischmarkt und Gutteribergsplaiz. Cf. Boehrich III. 109 seqq. Schmidt in Studien 1859. p. 659.) 2) De natali huius epistolae non omnino certi sumus (vide Zanchii epp. m. limio et Iulio scriptas). Verum in impresso errorem latere nobis manifestum est quum Calvinus a, d, III. Id. Mart. nondum consensus Argentoratensis tenorem tam accurate resen e potuerit qui demum quinque diebus postea revera factus et subscriptus fuit Adde quod in Opp. Zanchi hanc sequitur altera ad ipsum Zancum d. d. 13. Maii eiusdem argumenti. Hac de causa eam potius ad hunc mensem referimus.