2:23 INSTITUTIO REL. CHRIST. 1559. quem stulte admirantur, sed longe alia nota contineri: nempe pura verbi Dei praedicatione, et legitima sacramentorum administratione. Fremunt nisi ecclesia digito semper ostendatur. Sed quam saepe in populo Iudaeorum sic deformari contigit ut nulla species emineret? quam putamus formam resplenduisse, quum Helias solum se relictum deploraret (1 Reg. 19, 11)? quamdiu ab adventu Christi deformis latuit? quoties ab eo tempore bellis, seditionibus, haeresibus sic oppressa est ut nulla parte fulgeret? An si eo tempore vixissent, credidissent ullam esse ecclesiam? Sed audivit Helias salva esse septem millia virorum qui non curvaverant genu coram Baal. Nec dubium nobis esse debet quin semper in terris regnaverit Christus ex quo coelum ascendit. Notabilem vero aliquam formam si tum pii oculis requisiissent, nonne protinus concidissent animis? Et sane id iam summi vitii loco in suo saeculo ducebat Hilarius, quod stulta episcopalis dignitatis admiratione occupati, latentem sub ea larva exitialem lernam non animadverterent. Sic enim loquitur: l) unum moneo, cavete antichristum; male enim vos parietum amor cepit; male ecclesiam Dei in tectis aedificiisque veneramini; male sub iis pacis nomen ingeritis: anne ambiguum est in iis antichristum esse sessurum? montes mihi, et sylvae, et lacus, et carceres, et voragines sunt tutiores; in iis enim prophetae aut manentes aut demersi prophetabant. Quid autem hodie in cornutis suis episcopis mundus veneratur, nisi quoniam sanctos esse religionis praesules autumat quos celebribus urbibus videt praesidere? Apagesis ergo tam stupidam aestimationem. Quin potius permittamus hoc Domino: ut quando ipse solus novit qui sui sint (2 Tim. 2, 19), interdum etiam ecclesiae suae exteriorem notitiam ab hominum aspectu auferat. Est, fateor, horribilis illa Dei vindicta super terram, sed si ita meretur hominum impietas, cur istae Dei ultioni obsistere nitimur? Sic anteactis saeculis Dominus hominum ingratitudinem ultus est. Nam quia veritati suae obedire noluerant, et 1) Contra Auxentium.