16:23 23 EPISTOLAE 2385.2386 24 D. a Lasco plurimum te salutat, qui nisi morbo impediretur ad te scripturus erat. Nam valde offensus fuit narratione Augustini in 3 art.,18) in quo D. a Lasco indigne sugillat, quem indignius multo compellaverat in illo caeteris. Sed crede mihi ista omnia sunt indigna chartis. Nisi hic propter aliquas divitias haberet quorundam hominum applausum, turpiter ab omnibus exploderetur. Nihil magis unquam invitus feci, quam descripsi has apologias. Sunt quidam qui nobis hic obtruserunt D. Crispinum, 19) quibus ideo sum reluctatus quod non putarem virum velle tali iugo colla subiicere. Attamen nolui te id latere, si forte illi non de nihilo talia de ipso loquuti essent. Multis ille nominibus esset mihi gratissimus. Utinam Dominus donet nobis alterum JRichardum. Dominus Iesus te sospitet suaeque quam diutissime bervet incolumem ecclesiae. Raptim 8. Febr. 1556. Tuus observantissimus clientulus et discipulus in Christo V. Pollanus. Uxorcula mea te reverenter resalutat. Saluta meis verbis plurimum D. Sanctandreanum et Haymondum cum reliquis symmystis: D. Crispinum quoque, obsecro. Dum hic tabellarius abitum differt, ecce D. Io. a Giawhurgo de mittendo ipso aut alio Genevam ad te mecum agit, cum suis literis20) et omnibus scriptis, ut mihi exposuit. Rogo te, mi venerande in Christo pater, ut quam citissime possis respondeas. Non videbatur causa bono domino usque adeo difficilis: sed voluit in gratiam ecclesiae atque etiam ad evitandas omnes rationes tuo uti iudicio et consilio. Dominus Iesus omnia bene vertat ad sui nominis gloriam et ecclesiae aedificationem. De Aquisgrano21) et Wesalia nihil scribo. Intelliges ex hoc fratre omnia. Iterum vale in Christo feliciter. 12. Febr. 1556. T. observantissimus filius et discipulus in Christo V. Pollanus. D. a Lasco plurimum te salutat. Cui valde molestum est quod scribere nequeat, postquam intellexit D. Glawburgium haec ad te mittere.