15:23 23 EPISTOLAE i905.1907 24 unquam mihi fuisse causam dicendam nisi de bono opere. Bene habet quod alium habemus agonotheten. Recte Farellus qui optat1) sibi eadem posse apud suos exprobrare. Audio mo unum peti a parte adversaria. Petit ut iureiurando dicere cogantur sigillatim omnes qui evangelium profitentur, num meis persuasionibus inducti sint ut suffragiis, peterent missam profligari, quod altera pars contra foederis leges admittere noluit. Brevi fore speramus at lis iudicio decernatur, arbitris Basiliensibus nescio an et Solodorensibus.2) Commendemus Domino precibus bonam causam. Heri redditi sunt mihi libri3) quos miseras, quorum nomine multam habeo gratiam. Curabo primo quoque tempore alterum mitti ad Farellum. Si quid scribas ad Sulteerum, admone ut causam Orbanam habeat apud suos commendatam, qui delecti erunt arbitri. Admonui Borgonium 4) de causa scorti ex quo apud vos puerum substulit Philibertus qui de Mari5) cognominatur, ex quo totam audies historiam, et quid super ea re constitutum sit. Gratulor tibi novum filiae coniugium.6) Salutant te nostri omnes, nominatim uxor et filiolae. Plura non possum, quia iam vocor ad concionem. Vale. Lausannae ll. Febru. 1554. Tuus Petrus Viretus. 1906. CALVINUS BLAURERO. Diuturnum silentium excusat. Statum ecclesiae Genevensis paucis describit. Plures suos labores recens editos transmittit. (Autographon asservatur in bibliotheca civica Sangallensi MSS. T. 36 Epp. VII. fol. 296. Exstat quoque in bibi. civica Tuncensi MSS. F. 43. olim Areli. Hotting. VIII. f. 464 et ap. Simlerum Vol. 81. Edidit sed mendose Pressel, Blaurer p. 579. Anglice Phiiad. III. 16.) Eximio Iesu Christi servo, D. Ambrosio Blaurero, Biellensis ecclesiae fido pastori, symmystae et fratri mihi semper venerando. 1905. i) N. 1899. 2) Vide supra et Huchat VI. 71. 3) Exemplaria duo libri contra Servetum scripti. 4) Franciscus Bourgoing V. D, M. in Chene. 5) De la Mer? . Fuit gens Genevensis Be la Mare; hi tamen catholicae fiad firmiter adhaerentes patria excesserunt. (Galiffe I. 134.) 6) Hinc discimus privignam Calvini Iuditham nupsisse, et quidem non semel, ut videtur.