13:23 23 EPISTOLAE 1056.1059 24 Narro8) tibi. In libello nostro9) quaesivimus occasionem ut fidei nostrae specimen, quoad licere per tyrannos existimavimus, ederemus, primum ut Mahometani sententiam meam de Christo intelligerent, deinde ut papistis istas ecclesiae vexationes magnopere a nobis improbari significarem, postremo ut pii adolescentes (ut sunt Pictavii et alibi permulti), qui nobis iudicium aliquod perlecto libello deferre poterunt, meo exemplo eo magis ad constantiam incitentur. Itaque quum de iureiurando mentionem haberemus, ac saepe miraremur etiam ethnicos esse metu divini (ut Ulpianus ait) numinis a periurio deterritos, ita faciendum esse existimavimus, ut animi nostri cogitationem paucis his versibus ederemus: Saepe autem equidem mecum ipse animo cogitans quemadmodum hoc quasi sacramento ac symbolo sibi Dominus ac Deus noster, creator coeli et terrae ac pater Domini nostri Iesus Christi Dei et hominis, cunctas quae sub sole sunt nationes inde usque ab ipsius orbis initiis repetita memoria perpetuo cultum atque reverentiam praestare coegerit, sentio me vehementer etiam atque etiam ad ipsius honorem et gloriam propagandam inflammari. Peto igitur ab eo ex animo propter mortem filii sui, quem confido futurum sanctissimum et iustissimum iudicem piorum et impiorum omnium, ut e manibus tyrannorum atque inprimis Epicureorum ecclesiam suam diu multumque iniuriis et contumeliis omnibus afflictam aliquando tandem liberet, ut doctrina nobis ab ipso divinitus tradita ubicunque terrarum et gentium ita praedicetur ut, quod ipse quoque olim constituit, sanctissimo praestito iureiurando testem eum omnes mortales suae conscientiae faciant, ut perfidiae atque impietatum omnium vindicem integerrimum severissimumque cognoscant. Quod sibi aut immutandum aut detrahendum addendumve aliquid videbitur, peto a te ut me per tuas literas certiorem facias. Iterum vale.10) HTMNS. 8) Sequentia in scheda peculiari caeteris addita. 9) Hic Ubellus videtur fuisse aliqua confessio fidei. 10) Temporum et rerum ratio in vita Francisci Hotomanni non omni ex parte certa. Nobis tamen iam constat eum m. Augusto 1547 Lausannae fuisse (N. 939, cf. 968). Nunc cur Lausanna relicta Lugdunum concesserit) et quidem inopia pressus ut videtur, nescimus.- ea tamen Calvini diffidentia, in qua hic multus est compescenda, absque dubio aliquo modo cum ista migratione cohaeret.