11:23 EPISTOLAE 210.212 nostris duobus pro Petro tibi mittimus. Dixit enim se non pluribus teneri vobis. Quid autem Bernae egerim, quo vultu, quave congratulatione exceptus fuerim, nil aliud tam brevi licet scribere quam me forte Uriam esse. 211. CALVINUS FARELLO. Dissensum inter Turicenses et Argentoratenses resarciendum esse, et resarciri posse ostendit Lutheri et Zwinglii comparatio, quorum ille prior altero multo maior. De Carolo iam sapienti sat Nuptias paulo post pascha celebraturus est Conventus Smalcaldicus. Anabaptistarum conversio. (Ex autographo Cod. Genev. 106, fol. 22. Exstant quoque ibid. Cod. l l l , fol. 43, et in Archiv. Bern. Epp. VII. p. 333, exemplaria apographa saec. superioris. Habet etiam Simlerus vol. 47.) Exposui diligenter fratribus nostris quae tu collegii vestri nomine mihi mandaveras. Exceperunt aequissimis et animis et auribus vestras monitiones. Nam et a quibus animis proficiscantur optime norunt et vident non esse vana pericula quae timetis. Dabunt igitur operam quantum licebit in his turbulentis temporibus, ne frustra moniti videantur. Extremum illud de sarcienda cum Tigurinis concordial) magno argumento est, vos non satis intelligere, quanta fide sit in eo a nostris laboratum. Nullum non moverunt lapidem ex quo habitus est postremus ille conventus,2) quo eorum animos aliquantulum saltem mitigarent. Nam ad solidam benevolentiam tam cito reducere, ne sperare quidem audebant. Meminerant enim et quo modo accepti illic essent, et quo modo dimissi, et quae deinde sparsae de sua actione voces, et quae literae scriptae. Quoniam vero per se parum proficere poterant, adhibuerunt bonos omnes quibus erat aliquid autoritatis vel gratiae apud illos, ut aliqua tandem pacificatio inveniretur, vel certe moderatio. Interea Bullingerus Epistolam illams) divulgat in qua versipelles ac vertumnos numerat inter evangelii obstacula, quibus nominibus nostros velut digito designari, nemo est qui non videat. Nostri tamen tacere et supprimere tantam indignitatem donec huc venisset 211. 1) N. 198. 199. 207. not 3. 2) mense Aprili 1538 exeunte (Pestalozzi, Bullinger, j). 207. Kirchhofer, Myconius p. 306.) 3) Vadiani libello praemissam.