8:229 229 RPOCES DE BOLSEO. 230 XLVII. Reponse des ministres de Zurich a ceux de Geneve. (La minute autographo de la main de Bullinger se trouve aux Archives de Zurich, TableMe VI, Vol. 105, anciennement B. L, Fol. 498. Des copies se trouvent a Geneve, Bibliotheque Cod. Illa., Fol. 289, a Berne, Archives Epp. VI, p. 195, a la Bibliotheque des pasteurs a Neuchatel, dans le Registre de la Venerable Compagnie, Vol. A, page 169, enfin dans le 76. volume de la collection de Simler. Le texte a ete imprime par Alph. Turretin, Nubes testium p. 102, Hottinger hist. eccl. VILI, 755 suiv. Mais ces editions sont en partie incomplHes et inexactes.) Clarissimis viris et fidelibus ecclesiae Christi apud G-enevenses pastoribus doctoribus et ministris symmystis colendissimis et fratribus carissimis S. Magno cum dolore audivimus ecclesiam, cui vos, fratres dilecti, benignus Dominus servire voluit, esse turbatam. Agnoscimus enim et praedicamus eximia illa dona quae vestrae ecclesiae ac vobis contulit munificus Dominus. Sicut enim asylum est fidelium saeva tyrannide patriis eiectorum sedibus, ita veritatis praedicatio, quae Christi est praeconium, ex ipsa in vicinos populos adeoque totam in G-alliam pervenit. Dolet hoc Satanae hosti sincerae veritatis et gloriae Christi. Fremit ergo et vestram ecclesiam turbare et dissipare contendit. Imo nullo unquam tempore a restaurata evangelii doctrina saevius petiti sumus ab Antichristo et huius capite, tenebrarum principe diabolo, quam hoc ipso tempore quo experimur ipsum in nos non modo potentissimos principes per pseudoepiscopos et prophetas armare, sed falsos etiam inter nos excitare fratres, excitare rixas et altercationes, excitare denique Epicureos innumeros et furorem vulgi. Atque ea quidem huc tendunt et conspirant omnia ut ministerium nostrum elevetur tollaturque et turbentur dissipenturque ecclesiae Christi, superetque rursus mendacium, impostura et antichristianismus. Proinde si unquam tempestivum fuit vigilare, nunc maxime vigilandum et orandum esse videtur, ac nobis quidem qui destituti superna gratia et protectione aeterni Dei quovis momento1) facilius dissipari poterimus. Ac in praesenti causa Hieronymiana 1) De hac voce ambigimus. Neoc. V. G. et Gen. l l l a. legerunt: ramento.