20:229 229 1564 IANUAR. 230 quod est in Rhaetia petere. Ego, ne quid negligerem, scripsi protinus Curiam, Samadenum et Clavennam ad magistratum et ministros, monuique diligenter vigilent et sibi a lupo isto Tiguro et Basilea eiecto caveant. Adieci universam historiam eius. Et iamiam literas accipio Curia,9) magistratum nolle ut in Rhaetia maneat ete. Aiunt quidem Darium et Camillum10) hinc profectos Constantiam, et eo abiisse Ochinum quoque. Nam Camillum Socinum et Darium hic habitantes ferre noluimus. 28 Decemb, mortuus est Castellio Basileae,11) quo nomine boni laetantur, perversa ingenia tristantur. Sed vigilat pro suis et ecclesia Dominus semper. Concilium Tridenti est dissolutum. Celebrarant sessionem octavam ll. Novemb.12) Decreta facta sunt putida de matrimonio. Card. Lotharingus 3. et 4. Decemb, benedictiones recitavit quibus et maledictiones contra haereticos subiecit, 13) concilio acclamante et approbante voce istius. Praecepit nomine concilii ne quis ante conclusionem discedat. Sibi quidem mox esse discedendum propter causas gravissimas et inevitabiles. Ergo 3¡Æ Decembris14) finis concilio est impositus sessioque nona et ultima habita editis decretis de quam difficulter retineri potuerint profugi ex Italia. Man mochte einfallt handlen vnd anzeigen diewyl Bernhardin nitt platz weder zu Zurich nodi zu Basel gehept solle man inn ouch heyssen furbas passieren . . . . Consultatio in tempore cum Iulio Mediolanensi, cum Paulo Gadio, inprimis cum D, Zancho. Hic hic se virum et fidelem Christi ministrum exhibeat, oder man wirt nitt vii me vff imm haben. Exponito haec DD. Ooss. Curiensibus. Hortator ut sint fideles . . . . Scribo ad D. Friderychum a Salice ut communicet cum DD. Rodolpho et Hercule a Salice amicis meis. Rodolphus enim datis ad me literis petivit edoceri cur sit eiectus Bernhardinus. 9) Fabritius Bullingero d. d 3 Ianuar: Quum primum tuae mihi sunt redditae nullam moram interponendam putavi quin omnem operam impenderem ne ecclesiae nostrae aliquid detrimenti acciperent. Itaque rogavi D. Tscharnerum consulem domi meae me conveniret. Praesto fuit. Exposui totum negotium. Ita inter nos convenit nt ipse a concione senatum convocaret et de communi sententia hospitibus mandata darentur, si quis talis adveniret, eins indicium consuli facerent in eum finem ut hic Curiae senex sisteretur, duas ob causas, ne si apud Italos se insinuasset (in Valle Tellvna) aegre illinc expelleretur, deinde ne quid inhumanius agi videretur, qui cum coniuge (cuius mortem ignorabant) et liberis per Alpes ire et redire cogeretur anni tempore iam a profectione alieno. Haec ita facta sunt, sed senex nusquam apparet et transiisse eum vix putarim. Cogitavi ergo, quod res est quodque primum facturum credebamus, eum ad Vergerium profectum. 10) Laeiii Socini fratrem (Trechsel II. 135). 11) Non tam corporis quam animi aegritudine ac moerore confectum et exstinctum nonnulli putant. Io. leger Basil d d. 13 Cal Febr. 1564 ap. Hottinger. I I. 875. Cf. quoque Bezam infra N. 4072. 12) scil* quae Pii IV. f uit octava, in toto vero vigesima quarta* 13) Exhibent eas Streitwolf et Klener, Libri symbol, eccl. cath IL 217. 14) imo 4¡Æ, ultima enim sessio per biduum celebrata fuit.