15:229 229 1554 SEPTEMB- 230 Celeberrimo theologo D. D. Io. Calvino miiii plurimum observando. Genevae. 8. P. Mansissem Bernae si Dominus voluisset.*) Cur noluerit, longius non inquiro quam praefinit eerta de providentia eius erga me fides. Scio enim id mihi utilissimum et honestissimum esse quod de nae benignissimus pater statuit. Verumtamen nihil omittunt optimi viri ac fratres ut hic me retineant, atque in colloquio nupero mei inprimis habita ratio est et mandata D. D. Vireto et Bezae data ut ad principes de conditione mea referrent. Hodie reditus eorum exspectatur. Si quid effecerint, te quamprimum faciam certiorem.2) Scriberem saepius, sed religio mihi est, studia tua sanctiora interpellare. Ac ne nunc quidem interpellassem : sed uxor mea ecclesiam vestram \nrisebat, quae te pastorem et antiquum hospitem3) insalutatum praeterire nec potest nec debet. Si quid igitur illius causa adversus hanc religionem admiserim, veniam mihi abs te dari peto. Dominus Iesus te defendat ac servet ecclesiae suae quam diutissime. Antonius meus te in Christo plurimum salutat. Tale. Lausannae 8. Septemb. 1554. Tibi deditissimus Immanuel Tremellius. 2009. BULLINGERUS CALVINO. Respondet ad ultimam Calvini de libello contra Westphalum edendo, de Socino, de Anglis et Locat' nensibus. (Ex autographo Arch. Turie. Plut. VI. Vol. 129, olim Serin. B. Epp. Tom. 30, fol. 303. . Simler. Vol. 82. . Edita est ex parte tantum in Epp. Tigurinis Soc. Parkerianae p. 486 et anglice IL 750.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo domino honorando et fratri carissimo suo. S. D. Quum hac transiret ornatissimus et humanissimus vir D. Morellius literas a tua humanitate 2008.1) Be Tremelln rebus cf. N. 1968. 1971. (Butters, Imm. Tremellius 1859.) 2} Nihil effecerunt et Tremellius tandem apud Paiatinos peaetn fuit 3) scil Argentorati Ipsa Metensis erat.