51:228 rentiam significans, quae illas obsequentes reddat. Nusquam enim erit voluntaria subiectio, nisi praecedat reverentia. CAPUT VI. 1. Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim est iustum. 2. Honora patrem tuum et matrem: quod est mandatum primum cum promissone: 3. ut bene tibi sit, et sis lon g aevus super terram. 4. Vos etiam patres, ne ad iram provocetis filios vestros: sed educate eos in disciplina et correptione Domini, 1. Filii obedite. Honoris nomen latius patet, quam obedientiae. Cur ergo genus ad speciem restringit? Nempe quia obedientia testimonium est eius honoris, quem debent filii parentibus: ideo eam potissimum exigit. Deinde in ea praestanda plus est difficultatis. Fugit enim subiectionem humanum ingenium, et se aegre sub alterius imperium cogi patitur. Docet experientia quam rara sit haec virtus. Nam quotumquemque cernimus parentibus suis morigerum? Est igitur in Pauli doctrina synecdoche: sed nominatur praecipua pars, et quae reliquas omnes secum trahit. In Domino. Praeter naturae legem, quae recepta est inter omnes gentes, Dei quoque autoritate sancitam docet filiorum obedientiam. Inde tamen sequitur, eatenus obediendum esse parentibus, ne laedatur erga Deum pietas, quae primum gradum obtinet. Nam si ad Dei institutum tanquam ad suam regulam exigenda est filiorum subiectio: praeposterum foret, per eam ab ipso Deo abduci. Hoc enim est iustum. Hoc additum est cohibendae illius ferociae causa, quam omnibus fere a natura insitam diximus. Iustum autem probat, quia Dominus ita praecepit. Neque enim disputare fas est, aut in controversiam revocare quale sit quod statuit is, cuius voluntas certissima est regula iustitiae et rectitudinis. Porro quia ex honore obedientiam elicit, mirum non est. Nam Deus caeremonias non moratur. Itaque sub voce honoris complectitur omnia officia, quibus serio suam erga parentes observantiam et pietatem testantur filii.1) 2. Quod est mandatum primum. Quae praeceptis annexae sunt promissiones, ad nos alliciendos spectant, quo libentius pareamus. Proinde hoc veluti condimento suavem et amabilem reddit Paulus subiectionem, quam filiis imponit. Et non simpliciter commemorat mercedem a Deo esse propositam, si quis patri et matri obediat: sed huic *) Expositionem praecepti, quod citat, pete ex Institutione.