49:228 causae quam tractat confirmationem. Quod de populi conversione dixit, in tam obstinata pervicacia videri poterat incredibile. Tollit igitur obstaculum hoc, commemorans novum foedus gratuita peccatorum remissione constare. Nam ex prophetae verbis colligitur, nihil fore Deo amplius negotii cum populo apostata, nisi quatenus tam perfidiae crimen quam alia scelera remittet. 28. Secundum evangelium quidem inimici propter vos : secundum electionem vero dilecti propter patres. 29. Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. 30. Quemadmodum enim vos quoque increduli fuistis Deo, nunc autem misericordiam estis consequuti istorum incredulitate: 31. sic et ii nunc increduli facti sunt, eo quod adepti estis misericordiam: ut ipsi quoque misericordiam consequantur. 32. Conclusit enim Deus omnes sub incredulitate, ut omnium misereatur. 28. Secundum evangelium. Quod in Iudaeis erat deterrimum, ostendit non eo pertinere ut sint propterea gentibus despicabiles. Summum in illis crimen erat incredulitas. Paulus autem docet ita fuisse ad tempus Dei providentia excaecatos, ut via evangelio ad gentes sterneretur: caeterum non esse in perpetuum a Dei gratia exclusos. Fatetur erga, in praesentia esse alienatos a Deo, evangelii occasione, ut hac ratione ad gentes perveniret quae prius apud ipsos deposita fuerat salus: Deum tamen non esse immemorem foederis, quod cum patribus eorum pepigit et quo testatus est se aeterno consilio1) gentem illam dilectione complexum esse. Atque id egregia sententia confirmat, quod haec gratia divinae vocationis irrita esse nequeat. Hoc enim sibi volunt haec verba: Dona et vocatio Dei sine poenitentia sunt. Dona enim et vocationem posuit per hypallagen pro beneficio vocationis: neque etiam de qualibet vocatione intelligi hoc debet2), sed de illa, qua posteros Abrahae3) in foedus adoptavit Deus : quando de hac specialiter erat instituta disputatio. Sicuti nomine electionis paulo ante arcanum Dei consilium notavit, quo Iudaei olim a gentibus discreti fuerunt. Tenendum est enim, non de privata cuiusque electione nunc tractari, sed de communi adoptione totius gentis, quae externa specie collapsa videri potuit ad tempus, sed a, radice excisa non fuit. Quia exciderant suo iure et salute sibi promissa Iudaei, ut spes aliqua de reliquiis maneat, contendit Paulus firmum et immutabile stare Dei consilium, quo semel sibi illos in gentem peculiarem eligere dignatus est. Si ergo fieri non potest ullo modo ut Dominus a pacto illo discedat, quod cum Abrahamo sancivit : Ero seminis *) secundum aeternam electionem 2) intellexit 3) gentem aliquam