20:228 tam esse proditionem et plurimos in vincula coniectos. Oro et obsecro ut nos liberes sollicitudine et quid sit exponas. Praeterea si quid habes de rebus Gallicis et quomodo res Amiraldi habeant, et quomodo procedat negotium ecclesiarum significa. Tarii enim rumores nos perturbant. Dicunt Cardinales evocari ex Italia, urgere regem et omnia practicis suis involvere atque confundere.2) Tum in aula Regis multa tentare dicuntur Card. Crucis et Card. Ferrariae: ex urbe vero Rhemorum vel Nanceio Lotharingum Card. sua quoque subministrare consilia. Hos arbitror tres esse ranas quarum mentio fit in Apocalypsi.3) Deus perdat eos et servet Regem cum ecclesia. Utinam vinctos4) illos perturbatores suspenderet rex ex arboribus. Pulchre tum in media etiam hyeme arbores florerent. Historiam Ochini leges ex hac inclusa epistola. 5) Rogo autem ut hanc et illam, quam in proximis meis ad te literis6) misi, una et tuto et cito remittas. Audimus Ochinum pervenisse Schaffhusiam, 7) ac ibi in Card. Lotharingum e concilio in Lotharingiam festinantem incidisse, et ei suos obtulisse Dialogos legendos quos xxx veritates nuncupavit. Accepit ab eo librum Lotharingus, ea tamen lege ut si non placerent illico comburat. Adiecit Ochinus, se observasse errores in Evangelicorum ecclesiis 24, quos ei, si cupiat, demonstrare vellet. Respondit Lotharingus: nimium si quatuor sint ut maxime, tum viginti non adiicies, aversusque ab illo discessit. Dicitur ille Plurium8) 2) Ultima sessio concilii celebrata fuit a. d. lll. Non. Dec. Ipso hoc mense rediit Card. Lotharingus. Languet, d. d. 17. Dec. p. 279: Legati Pontificis (v. s.), Kegis Hispaniae et Sabaudi recens huc venerunt. Dicuntur huc venisse ut sollicitent Regem de foedere ad exsequenda decreta concilii, et ut Reginam Navarrae accusent (a Papa excommunicatam) quam dicunt brevi huc venturam. Card. Lotharingicus talium consiliorum fabricatur iam dicitur non procul abesse a Lotharingia et sollicitare quoscunque potest ad tale foedus. Nostri autem, licet videantur destituti omnium auxilio, non tamen despondent animum. 3) Cap. XVI. 13. 4) vel: iunctos 5) quam desiderari nobiscum dolebis. 6) N. 4062. 7) Postridie Cat Dec. relicto Turico Basileam conten¡í dit, ubi magistratus eum solum vertere iussit, quanquam ministri parati erant eum admittere, quum ipse necessitate coactus palinodiam canere non recusaret. Etiam Mylhusani eum eiecerunt (Ottii Annal. Anab. a. 64). Bullingerus haec resciverat a Wissemburgo (Hottinger, helv. KGr. III. 874). Cf. Rugeri ep. proxime sequentem et Benrath Ochm. 313. 8) Plurs prope Clavennam quo tamen non se contulit. (Meyer, Locarno II. 179) Bullingerus ad Fabrit d. d. 27. Dec: E Basilea audimus Bernhardinum abiisse non in Poloniam sed in Rhaetiam. Vobis ergo annitendum ne Rhaetia fiat latibulnm et asylum electorum propter perversam doctrinam ex ecclesiis orthodoxis. Mihi quidem videtur mature tentanda res ne, si asseclas consequuti fuerint, difficilius extendantur, aut cum eis et alii innoxii eiiciantur. Probe memini