9:227 227 ULTIMA ADMONITIO 228 demum reverentia est, non temere vel inconsiderate arripere quidquid dicunt, ut singulis vocibus et syllabis eos velimus obstringere, sed attentius expendere eorum mentem, ut verbis commode expositis, sine controversia amplectamur genuinum sensum. Quare nimis proterve mentiuntur Magdeburgenses, nos a Christo et apostolis provocare ad tertios iudices. Itaque nihil mirum si sua scurrilitate ebrii probro se exponant, quum dicunt se nobiscum venturos [pag. 255] ad tertium miliare. Ergone gratificandi nobis causa hanc Christo iniuriam facient, ut relicto eius tribunali supremum iudicium consentiant deferri mortalibus? Praefantur se stare duobus prioribus iudiciis, neque cessuros unquam, vel si angeli coelestes contrarium adferrent. Non debuerunt tamen, si videbant tribunal erigi hominibus ad labefactandam Christi sententiam, pedem unum progredi. Ego vero sacrilegum quod offerunt obsequium libenter ipsis remitto: quia centum mortibus potius sancienda est nobis Christi autoritas, quam ut ullis hominum iudiciis cedat. Nec vero hoc agitur, dum patribus tribuitur interpretum nomen. Nam si hoc officio fungi, supra Christum iudicare illis est, maledicta sint illorum scripta, quae summo filii Dei imperio derogant. Diffidere interea se negant patrum suffragiis, et tamen phrasim qua utuntur patrem, concordare negant verbis Christi |pag. 256]. Bene autem et provide, quod iudicium deferunt quadrimis pueris. Nam si septennes advocassent, facile perspecta ab ipsis fuisset nugatoria ista levitas. In hoc verborum tinnitu neutra pars hic diverticula quaerat, sed deponat et conferat verba Christi et apostolorum ex una, patrum verba ex altera parte, hoc modo : Christus dicit ; hoc est corpus meum, et idem referunt apostoli: patres affirmant panem esse corpus. Divina puer quadrime, an procul inter se hae loquutiones distent? Rursus confer: Christus dicit: Hoc est corpus meum: patres affirmant panem esse symbolum, signum et figuram corporis. Iterum puer quadrime iudica, an hae phrases quadrent. Certe si seria in eorum animis vigeret religio, vix ad pueriles istas ineptias delapsi essent. Patres interdum in hoc mysterio modum loquendi retinent a Christo acceptum, sicuti ubi asserenda est doctrinae maiestas, citamus ad verbum scripturae [pag. 257] testimonia, quia tamen obscura posset esse brevitas, quoties ita postulat occasio, non omittunt partes interpretum. Hinc plenior illa et magis enucleata loquutio: quia panis sacramentum est corporis, quodammodo esse corpus. Quid senserint si ambigitur, ex concisane recitatione, an ex addita luce interpretationis iudicium fieri conveniet? Qua fronte igitur Magdeburgenses verbi unius praetextu dilucidum sermonem et didacticam paraphrasim obscurant? Tricesimum octavum argumentum ex Augustino