51:227 227 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 228 homines macerabunt, si carnis suae sensu comprehendere modum et rationem studeant. Hic enim Deus immensam spiritus sui potentiam exserit. Quare praeposteri sunt, qui nihilo pius in hac re concedunt quam ingenii sui modulo consequuti fuerint. Quum nobis in sacra coena carnem et sanguinem Christi exhiberi negant, modum, inquiunt, definias; aut non persuadebis. Atqui ego mysterii altitudine in stuporem abripior. Neque vero me pudet, admiratione meam ignorantiam cum Paulo fateri. Quanto enim id satius quam extenuare carnis meae sensu quod Paulus altum mysterium esse pronuntiat? Idque docet ipsa ratio. Quidquid enim supernaturale est, id profecto captum ingenii nostri superat. Proinde magis laborandum ut Christum sentiamus potius in nobis viventem, quam ut communicationis ratio nobis pateat. Caeterum admirabile papistarum acumen, qui ex verbo mysterii unum ex septem sacramentis matrimonium esse colligunt: perinde ac si ex aqua vinum elicerent. Septem numerant sacramenta, quum duo Christus omnino instituerit. Ut matrimonium ex illis unum esse probent, adducunt praesentem locum. Quo praetextu? quia vetus interpres transtulit sacramentum, ubi apostolus nomen mysterii posuerat. Quasi vero non satis vulgaris sit usus huius vocabuli apud latinos scriptores, quum mysterium volunt dicere. Quasi etiam non usus fuerit Paulus in hac eadem epistola, de gentium vocatione loquens. Sed nunc quaeritur an matrimonium sit solenne gratiae Dei symbolum, quod institutum sit in eum finem ut spirituale aliquid nobis testetur ac repraesentet: ut baptismus, ut coena Domini. Nulla est ratio cur id asserant, nisi quia decepti sunt ambigua significatione nominis, vel potius linguae graecae ignorantia. Nam si quis admonuisset, nomen mysterii ab apostolo fuisse positum: nullus unquam error exstitisset. Videmus itaque quo malleo et super quam incudem hoc sacramentum fabricaverint. Quamquam io eo quoque suam socordiam prodiderunt, quod non expenderunt correctionem mox additam, ego autem d i c o in C h r i s t o et e c c l e s i a . Nominatim enim cavere voluit, ne quis de coniugio intelligeret. Adeoque apertius loquutus est quam si absque exceptione sententiam hanc protulisset. Magnum mysterium, quod vitam suam Christus virtutemque ecclesiae inspirat. Quis autem inde sacramentum excuderet? Videmus ergo quam crassae ignorantiae fuerit ista hallucinatio. 33. Vos quoque singuli. Quia paululum digressus fuerat a proposito, tametsi ipsa quoque digressio causae serviebat: ut tamen fieri solet in brevibus praeceptis, colligit in summam quod ab ipsis obtinere cupit: ut viri diligant uxores, ut mulieres timeant maritos : t i m o r i s nomine reve-