47:227 227 IN EVANGELIUM IOANNIS 228 Nam certe tam illustri Dei beneficio affecti ad celebrandum eius nomen ardere toti debebant. Atqui metu conterriti gratiam Dei quantum in se est sepeliunt, nisi quod testem suo loco substituunt filium, qui et minore invidia et maiori fide rem totam, ut gesta est, praedicet. Caeterum etsi prudenter, dum periculum declinant, mediam hanc excogitant rationem, ut per os filii sui oblique de Christo testentur, hoc tamen non obstat quin per os evangelistae spiritus eorum mollitiem damnet, quia partes interim suas deserunt. Quanto itaque minus habebunt excusationis, qui perfida abnegatione Christum cum sua doctrina, cum miraculis, cum virtute et gratia prorsus obruunt? 22. Conspiraverant Iudaei. Hic locus docet veterem et saeculis omnibus usitatum excommunicandi morem fuisse: neque enim tunc primum inventa excommunicatio fuit, sed quae iam olim adversus apostatas et contemptores legis usu recepta erat poena in Christi discipulos versa fuit. Tenemus ergo ex vetustissima ecclesiae disciplina ortum esse excommunicandi ritum. Deinde non nuper coepisse, neque unius tantum saeculi esse hoc vitium, ut sancta Dei instituta suis sacrilegiis impii homines corrumpant. Esse aliquam correctionis formam qua rebelles cohiberentur, Deus ab initio voluit. Hac potestate pontifices et scribae non modo tyrannice abusi sunt ad vexandos innoxios, sed Deum ipsum eiusque doctrinam nefarie tandem oppugnarunt. Quum potentior esset Christi veritas quam ut iure et ordine ad resistendum pares forent, excommunicationum fulmina vibrarunt ad eam opprimendam. Idem et in populo christiano factum est: vix enim exprimi potest, quam barbaram tyrannidem exercuerint pseudoepiscopi in plebe subigenda, ne quis mutire auderet, et nunc videmus quanta truculentia telum hoc excommunicationis in omnes Dei cultores torqueant. Sed ita statuendum est, ubi hominum libidine in alienum finem rapitur excommunicatio, secure posse contemni. Neque enim Deus, quum ius excommunicandi ecclesiae suae mandavit, gladio armavit tyrannos vel carnifices ad iugulandas animas, sed regulam praescripsit populi sui gubernandi: et quidem ea lege, ut summum ipse imperium teneret, homines vero haberet ministros. Fulminent ergo ut libuerit pseudoepiscopi, non alios inanibus suis crepitaculis attonitos reddent, quam qui voce summi pastoris nondum edocti quodnam sit verum ovile vagi et dubii errant. In summa, quos videmus non subesse Christo, certo certius est legitima excommunicandi potestate esse privatos. Nec vero timendum est, ne a suo coetu nos abdicent, unde Christus vita et salus nostra exsulat. Quin potius si Christo coniuncti esse cupimus, sponte ex papae synagogis discedere nos oportet: tantum abest ut nobis obstet