20:227 227 EPISTOLAE 4065.4067 228 malo benedictioneque sua solicitet. Brevis sum libenter ne laboribus laborem adiiciam. Nec tibi nunc sed Bezae nostro scriberem, qui omnia mea ad te referret, nisi postulasses a me responsum. Scis, mi frater, quid a me postulaveris ultimis tuis.2) Ego vero ea in re ita sum perplexus, ut iam certi non possim respondere quidquam. Tibi inprimis et ecclesiae Gallicae, dispendio etiam vitae meae, gratificari paratus sum. Verum dum nostros et res nostras hominumque nostrorum mores et ingenia legumque nostrarum rationes et multa alia mecum perpendo, videre non possum, quo res ecclesiae et reipublicae nostrae salvae et incolumes manere possint, si istud quod scis fiat. Proinde Dominum ex animo noctes atque dies oro ut is quid certe et salubriter fieri possit, ostendat. Mirabiliter is hactenus nos servavit, et paternam in nos caritatem declaravit. Eundem oro ut is esse in nos porro pergat, qui fuit hactenus. Sat scio et te perpetuis Dominum precibus invocare. Praestet hic nobis, quod nobis omnibus est salutare. In hoc aeternum vale et perge me eo amore prosequi, quo hactenus es prosequutus. De reliquis scribo ad nostrum Bezam. Tiguri 6. Ianuarii 1564. Saluta fratres et symmystae. Salutant te et illos nostri. Tuus Bullingerus. 4066. BULLINGERUS BEZAE. Agit maxime de Ochino exsule Bhaetia eiidendo si forte eo devenerit, tum de concilio Tridentino nuper dissoluto. (Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 15.) Clarissimo viro D. Theodoro Bezae fideli ministro Genevensis ecclesiae domino meo colendo et fratri longe carissimo. Genff. Dominus Iesus benedicat tibi, carae coniugi tuae universaeque domui et concedat hunc annum tibi felicissimum. Affligor ut non possim vehementius. Audio enim de proditione urbis vestrae*) nescio quid. Rursus tamen alii asseverant, Dei beneficio detec- 2) de foedere eim rege Galliae. 4066.1) vide proxime sequentem Bezae.