10.1:227
CONSILIA.
lunt.
Quo
pauciores
hodie
boni
sunt,
eo
maiore
in
pretio
bonitas
ipsa
nobis
esse
debet,
ubicunque
apparet.
Tu
vero,
ut
audio,
non
exiguum
et
prudentiae
et
sinceritatis
et
sanctitatis
specimen
in
eo
praebes,
quod
quum
munus
periculi
et
laboris
plenum
ingenti
difficultate
istic
sustineas,
ita
te
geris,
ut
piis
ac
cordatis
omnibus
abunde
satisfacias.
Proinde
merito
et
istas
tuas
virtutes
suspicere,
et
te
in
Domino
amplecti
ac
colere
debent
quibus
cordi
est
ecclesiae
aedificatio.
Quantum
ad
me
attinet,
utinam
luculentior
aliquo
documento
ostendere
possem,
quantopere
te
amem,
quantumque
tibi
deseram.
Quod
tamen
unum
mihi
restat,
polliceor
tibi
meas
ad
Deum
preces
testes
fore
eius
caritatis,
quam
humanis
officiis
experiri
non
potes.
Interim
ecclesiis
vestris
ex
animo
gratulor,
quibus
praeter
sinceriorem
doctrinam
tot
egregia
bona
contulit
Dominus.
Neque
enim
parvo
aestimandum
est,
quod
tales
habent
pastores
a
quibus
regantur
et
ordinentur,
quod
adeo
bene
moratae
sunt,
quod
adeo
praeclara
forma
constitutae,
quod
optima
disciplina
praeditae,
quam
iure
vocare
possumus
optimum
atque
adeo
unicum
retinendae
obedientiae
vinculum.
Nos
enim
magna
nostra
molestia
experimur
quid
valeat,
dum
eam
desideramus,
nec
ulla
ratione
possumus
ad
eam
pervenire.
Haec
res
facit,
ut
saepe
animo
vacillem
ac
minus
strenue
functionem
meam
exsequar.
Quin
etiam
desperarem
prorsus,
nisi
succurreret
ecclesiae
aedificationem
semper
esse
opus
Domini,
quod
ipse
virtute
sua
prosperabit,
etiamsi
nos
adminicula
omnia
deficiant.
Est
tamen
hoc
magnum
rarumque
bonum,
adiuvari
tam
necessario
praesidio.
Itaque
ecclesias
nostras
tum
demum
rite
suffultas
arbitrabor,
ubi
isto
nervo
colligatae
fuerint.
Caeterum
confessionem
vestram
quae
nuper
fuit
edita,
inspexi
tantum.
Percurrere
nondum
per
opportunitatem
licuit.
Habet
tamen
ab
iis
vins
testimonium,
quorum
iudicio
facile
acquiesco.
Tamen
in
commendatione
caelibatus
cuperem
vos
esse
paulo
parciores.
Ignosces
hac
in
re
meae
simplicitati,
quod
libere
tibi
exponere
non
dubito,
quid
mihi
non
ita
placeat.
Video
consilium
vestrum
non
omnino
destitui
aliqua
ratione.
Coniugio
qui
impliciti
tenentur,
minus
sunt
ad
opus
Domini
expediti:
ut
magnopere
ab
hac
remora
solutos
esse
expediat,
qui
se
totos
volunt
Domino
consecrare:
deinde
ipsa
continentia
non
minimam
sacro
ministerio
dignitatem
commendat.
Postremo
non
vi
nec
tyrannice
adigitis
ad
caelibatum
qui
in
functione
sunt
ecclesiastica,
sed
quod
iudicatis
in
rem
esse
ecclesiae,
simpliciter
illis
consulitis
ac
suadetis.
Atqui,
ut
fatear
coniugium
multa
et
varia
impedimenta
secum
trahere,
a
quibus
optandum
sit
liberos
esse
Christi
servos:
non
tamen
eiusmodi
esse
concedam,
quae
ab
officio
illos
revocent.
Tum
vicissim
obiiciam,
caelibatum
quoque
suas
habere
incommoditates:
|