51:226 coniugii: vehementer errant. Nam quum in coena doceant commemorationem fieri mortis Christi : communicationem non admittant, qualem nos ex Christi verbis asserimus: utimur hoc testimonio adversus eos. Paulus nos ex membris et ossibus Christi esse testatur. Miramur ergo si corpus suum in coena fruendum nobis exhibet, ut sit nobis vitae aeternae alimentum? Ita ostendimus nullam nos in coena repraesentationem docere, nisi cuius effectus et veritas hic a Paulo praedicatur. 31. Huius causa. Duo simul coniungit. Nam ita tractat de spirituali Christi unione cum ecclesia, ut simul ad communem legem coniugii id ipsum extendat. Quod hic citat ex Mose, ad generalem coniugii regulam pertinet: sed continuo post subiicit, in C h r i s t o et e c c l e s i a esse completum. Libenter enim, quoties datur opportunitas, immoratur in praedicandis Christi beneficiis. Hanc tamen ipsam praedicationem accommodat praesenti causae. Porro incertum est, inducatne Moses Adam loquentem, an doctrinam in sua persona ex creationis historia colligat. Nec multum sane refert, utrumvis accipias: nam semper erit Dei oraculum quod maritis praeecribet quid uxoribus debeant. Quod dicit, r e l i n q u e t p a t r e m , et a d h a e - r e b i t u x o r i , perinde vale tae si dixisset : Potius relinquat patrem, quam non adhaereat uxori. Neque enim tollit vinculum coniugale reliqua humanitatis officia: nec ita inter se male conveniunt Dei instituta, ut nemo fungi officiis boni et fidelis mariti queat, nisi qui se ac sua officia patri subtraxerit. Verum gradus hic notantur. Et comparatione utitur Moses, quo melius exprimat quam arcta sit et sancta viri cum uxore coniunctio. Obligatio enim filii erga patrem est inviolabile ius naturae. Huic dum praefertur illa, qua maritus adstrictus est uxori, vis eius melius intelligitur. Non ergo desinet patri se filium praestare, qui bonus maritus esse volet: sed coniugium tanquam sanctissimum coniunctionis genus aliis omnibus praeferet. Et erunt duo. Id est, erunt unus homo: vel (ut vulgo loquuntur) constituent unam personam. Quod certe nulla alia necessitudo efficit. Totum autem ex eo pendet, quod uxor ex carne et ex ossibus viri formata est. Eadem ergo unionis ratio inter nos et Christum, quod se quodammodo in nos transfundit. Neque enim ossa sumus ex ossibus eius, et caro ex carne, quia ipse nobiscum est homo: sed quia spiritus sui virtute nos in corpus suum inserit, ut vitam ex eo hauriamus. 32. Arcanum hoc magnum. Concludit admiratione, quod de spirituali Christi et ecclesiae coniunctione dixerat. Exclamat enim magnum esse arcanum. Quo innuit, non posse verbis explicari quantum rei dignitas postulat. Et sane frustra se 15