49:226 ideoque perperam facere, qui eum proprio sensu metiri tentabunt. Quid enim magis perversum quam incredibile ducere quod a sensu nostro remotum est? quum ideo vocetur mysterium, quia incomprehensibile est, usque ad tempus revelationis. Porro nobis sicut Romanis patefactum est, ut fides nostra verbo contenta exspectatione nos sustineat, donec effectus ipse prodeat in lucem. Quod caecitas ex parte. Dictionem ex parte, neque ad tempus simpliciter, neque ad multitudinem puto spectare: sed pro quodammodo positam interpretor. Qua particula voluisse mihi duntaxat videtur temperare verbum alioqui per se asperum. Et donec non infert temporis progressum vel ordinem, sed potius valet perinde ac si dictum foret, ut plenitudo gentium. Sensus ergo erit: Israelem ita quodammodo excaecavit Deus, ut dum illi evangelii lucem respuunt, ad gentes transferatur: et illae quasi vacuam possessionem occupent. Itaque haec caecitas servit Dei providentiae ad peragendam quam destinaverat gentium salutem. Et plenitudo gentium pro ingenti concursu accipitur. Neque enim, ut ante acciderat, rari proselyti tunc se ad Iudaeos aggregabant: sed talis fuit mutatio, ut solidum fere ecclesiae corpus gentes efficerent. 26. Atque ita universus Israel. Multi accipiunt de populo iudaico, ac si Paulus diceret instaurandam adhuc in eo religionem ut prius: sed ego Israelis nomen ad totum Dei populum extendo, hoc sensu: Quum gentes ingressae fuerint, simul et Iudaei ex defectione se ad fidei obedientiam recipient: atque ita complebitur salus totius Israelis Dei, quem ex utrisque colligi oportet: sic tamen ut priorem locum Iudaei obtineant, ceu in familia Dei primogeniti. Haec interpretatio mihi convenientior ideo visa est, quod Paulus hic consummationem regni Christi designare voluit, quae in Iudaeis minime terminatur, sed totum orbem comprehendit. Et eodem modo ad Galatas cap. 6, 16, Israelem Dei nuncupat ecclesiam ex Iudaeis et gentibus pariter compositam, populum ita ex dissipatione collectum opponens carnalibus Abrahae filiis, qui ab eius fide disciverant. Quemadmodum scriptum est1). Hoc Iesaiae testimonio non confirmat totam sententiam, sed alterum membrum duntaxat, nempe quod redemptionis participes sint Abrahae filii. Nam si quis excipiat, promissum illis et oblatum fuisse Christum, sed, quia repudiarunt, *) Iesaiae testimonio confirmat hunc esse finem gratiae per Christum nobis promulgatae, ut salus Israeli conferatur. Neque tamen ad verbum citat quod est apud Iesaiam.^ Ille enim dicit venturum redemptorem iis, qui redierint ab iniquitate. Sed satis est quod ad praesentem causam apposite citavit. Hoc tantum spectemus quoties per apostolos adducuntur a veteri testamento probationes, ut accommodate ad praesentem locum citatas ostendamus. Quandoquidem neque aliud voluerunt ipsi quam digito veluti indicare locos, ut eo lectores remitterent.