20:226 tia armatus sum. Omnis coetus verbo Dei auctus te terque quaterque humiliter salutat. Vale, mi venerande ac carissime pater. Dominus te conservet et prospera valetudine muniat. Omnes patres in Christo meo nomine salutes velim. 2 Ianuarii 1564. Tuus humillimus in Christo filius Claudius Courtoys. 4065. BULLINGERUS CALVINO. Multa protestatus de optima sua erga eum et ecclesiam Gallicam voluntate, affirmat se id praestare non posse quae ab ipso postulata sunt. (Ex autographo Cod. Gen. 114, fol. 101. Alia exemplaria habes in Ood. Gen. Illa, fol. 218, in Epp. Bern. VI. 1153 et ap. Simlerum Vol. 109.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo; domino meo colendo et fratri carissimo. Dominus Iesus benedicat tibi et domui tuae concedatque annum hunc tibi felicissimum, ac diu te nobis servet incolumem. Fateor me tibi, domine colendo et frater carissime, plurimum debere, qui quum tot tantisque oppressus sis negotiis et valetudine utaris alioqui afflicta, nihilominus pergas tam familiariter et diligenter ad me de rebus omnibus scribere. *) Dominus rependat tibi et servet te a 4065.1) Postrema Calvini ad Bullingerum nobis fuit N. 4052. 15