51:225 225 CAPUT V. 226 sectionem isti statuunt ubi quotidianus est profectus. 28. Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit 29. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam: quemadmodum et Christus ecclesiam, 30. quia membra sumus corporis eius, ex eius carne et ex eius ossibus. 31. Huius causa relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam. 32. Arcanum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in ecclesia. 33, Caeterum vos quoque singuli, suam quisque uxorem diligat: mulier autem timeat maritum. 28. Qui diligit. Nunc argumentum sumit a natura ipsa, ut viros hortetur ad amandae uxores. Natura, inquit, unicuique ingenitus est amor sui. Nemo autem amare se ipsum potest quin amet uxorem. Portentum ergo est, quisquis uxorem non amat. Probat minorem: quia hac lege institutum sit coniugium a Domino, ut ex duobus unum efficiat. Et quo sanctior habeatur unitas, iterum in Christo et ecclesia nobis commendatam esse docet, ista est summa. Valet quidem aliquatenus hoc argumentum in universa hominum societate. Dicit enim Iesaias (58, 7); Carnem tuam ne despexeris: quum demonstrare vult quid homo homini debeat. Sed illud ad communem naturam refertur. Inter virum et uxorem alia longe est ratio: quia non similitudine tantum naturae inter se cohaerent, sed coniugii nexu in unum hominem sunt coadunati. Ergo quisquis religiose considerat rationem coniugii, fieri nequit quin uxorem diligat. 29. Quemadmodum et Christus. Pergit coniugii iura in Christo et ecclesia sancire: quia hoc exemplo nihil habebat efficacius. Et primo quidem quod de singulari viri erga uxorem amore praecepit, Christum praestitisse docet. Deinde illius, quam in coniugio posuerat, unitatis specimen in ipso et ecclesia exstare testatur. Et est locus insignis de mystica communicatione quam habemus cum Christo. Dicit nos esse eius membra, ex c a r n e et ossibus. Primum, non est hyperbolica loquutio, sed simplex : deinde non tantum significat Christum esse naturae nostrae participem, sed altius quiddam exprimere voluit, nod e[A Refert enim Mosis verba, Geneseos capite 2, 24. Quis ergo erit sensus? Quemadmodum Heva ex Adae mariti sui substantia formata est, ut esset quasi pars illius: ita nos, ut simus vera Christi membra, substantiae eius communicare, et hac communicatione nos coalescere in unum corpus. Denique eam nostri cum Christo unionem hic Paulus describit, cuius in sacra coena symbolum et pignus nobis datur. Nam quod quidam perperam hunc locum ad coenam torqueri causantur, quum hic nulla fiat coenae mentio, sed Calvini opera. Vol. LL