49:225 225 CAPUT XI. 226 admonitionem1), qua Paulus utitur, ad fideles aliquo modo pertinere2), ne sibi in carnis torpore indulgeant: sed ad praesentem locum sufficere nobis debet, eandem quam in Iudaeos vindictam Deus exercuerat gentibus denuntiarit si fuerint similes. 23. Potens enim est Deus3). Frigidum apud homines profanos argumentum hoc foret. Potentiam enim utcunque concedant Deo4): quia tamen procul speculantur quasi coelo inclusam, effectu suo ut plurimum eam privant. At quia fideles, quoties Dei potentiam nominari audiunt, quasi praesens opus intuentur, hanc rationem satis putavit valere ad percellendas eorum mentes. Adde quod axioma istud pro confesso sumit, Deum ita ultum esse populi incredulitatem, ut tamen clementiae suae non fuerit oblitus: sicuti alias saepe, postquam Iudaeos suo regno abdicasse visus fuerat, iterum restituit Et comparatione simul ostendit, quanto facilius sit praesentem rerum faciem inverti quam fuerat constitui: nempe quanto facilius est ramos naturales, si in locum reponantur unde exsecti sint, substantiam ducere a sua radice quam sylvestres et infrugiferos ab aliena. Ea enim proportio erat inter Iudaeos ac gentes. 25. Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut ne apud vosmetipsos superbiatis : quod caecitas ex parte Israeli contigit, donec plenitudo gentium ingrediatur, 26. atque ita universus Israel salvus fiet. Quemadmodum scriptum est: Veniet ex Sion is, qui liberat: et avertet impietates a Iacob, 27. et hoc illis a me testamentum, quum abstulero peccata eorum. 25. Nolo vos ignorare. Erigit hic auditores ad maiorem attentionem, dum se rem alioqui arcanam editurum profitetur. Neque id facit sine causa: vult enim brevi et aperta sententia hanc valde perplexam quaestionem concludere: et tamen denuntiat quod nemo unquam exspectasset. Causalis autem particula, ne apud vos superbiatis, indicat quis sit illi nunc propositus scopus: nempe ut gentium insolentiam compescat, ne contra Iudaeos efferantur. Porro non parum necessaria haec admonitio fuit, ne defectio populi illius ultra modum infirmos turbaret, ac si perpetuo actum esset de omnium salute. Quamquam eadem hodie non minus nobis utilis est, ut sciamus quasi annulo obsignatum, latere residui numeri salutem, quem Dominus tandem ad se colliget. Quoties autem desperationem nobis iniicit longior mora, occurrat mysterii nomen: quo Paulus clare admonet, conversionis modum non vulgarem neque usitatum fore, *) merito ad omnes 2) Tenenda interim est solutio ante adducta : Paulum non tam electos hic alloqui in quo multi erant qui solum habebant nomen (vide supra). 3) Hoc argumentum apud impios minimum valeret. 4) ex ea tamen nihil illis probatur.