47:225 225 CAPUT IX. 226 tuli, non puto esse fabulosum: sed iustae potius Dei vindictae hoc adscribo, quod, quum tot et tam praeclara Christi miracula a Iudaeis contempta essent, tandem, ut meriti erant, ad Satanam fuerint ablegati. Debuerant enim ex Christi miraculis in puro Dei cultu proficere, in legis doctrina confirmari, et assurgere ad Messiam ipsum qui finis erat legis. Et certe Christus caecum illuminando se Messiam esse clare testatus fuerat. Qui Deum in suis operibus agnoscere recusant, quum non modo socordia sed malitioso contemptu recusent, annon digni sunt quos Deus Satanae fallaciis subiiciat? Meminerimus ergo Deum sincero cordis affectu quaerendum esse, ut nobis spiritus sui virtute se patefaciat: obedienter eius verbo praebendas esse aures, ut veros prophetas miraculis non fallacibus distincte notet ac designet. Ita fiet ut sua apud nos miraculis utilitas constet, nec Satanae imposturis simus obnoxii. Quod ad istos pertinet, tametsi hoc probe faciunt, quod de miraculis in quibus apparet Dei potentia reverenter loquuntur, non tamen satis validam rationem opponunt, cur censendus sit Christus Dei propheta. Neque etiam evangelista pro oraculo haberi voluit eorum responsum: tantum impiam hostium Christi contumaciam in medium profert qui, malitiose in conspicuis Dei operibus quod carpant captantes, ne admoniti quidem paulisper subsistunt. Et dissensio erat inter eos. Pessimum in ecclesia Dei et maxime noxium malum est schisma: qui fit ergo ut Christus discordiae materiam inter ipsos ecclesiae doctores seminet? Responsio facilis est, non alium fuisse Christo finem, nisi ut omnes quasi porrecta manu ad Deum patrem adduceret. Dissensio autem ex eorum malitia orta est, quibus animus non erat ad Deum accedere. Schismate ergo scindunt ecclesiam, quicunque Dei veritati parere non sustinent. Praestat autem inter se dissidere homines quam simul omnes uno consensu a pietate deficere. Proinde quoties emergunt dissidia, semper consideranda est origo. 17. Dicunt ei qui caecus fuerat. Quo magis sedulo inquirunt, eo se potentius exserit Dei veritas: perinde enim faciunt ac si flammam quis exstinguere flatu suo vellet. Ergo quoties videmus omnia impios moliri ad opprimendam Dei veritatem, non est cur terreamur, vel nimium de eventu simus solliciti, quia nihil quam eius lucem magis eo modo accendent. Porro quod sciscitantur a caeco quid sentiat, non ideo fit quod morentur eius iudicium vel pili aestiment, sed quia hominem metu perculsum ex animi sui voto responsurum sperent. Qua in parte Dominus ipsos frustratur: nam certe quod homo plebeius intrepide, neglectis eorum minis, Christum asserit prophetam esse, Dei gratiae acceptum referre merito convenit, ut haec fiducia sit quasi alterum miraculum. Quod si tam cordate et libero Calvini opera. Vol. XLVII.