30:225 225 IN L LIB. SAMUEL. OAR XVII. 226 rito de populo Israelitico actum esse dixisset, praesentemque mortem sine spe auxilii, nisi coelitus ipse Deus manum admovisset. David itaque Goliathum superans hoc apparatu testatum fecit nullum hic humanis viribus aut industriae locum esse relictum, sed Deum usum Davide tanquam instrumento per se inutili: sibique uni reservasse gloriam salutis quam populo suo tunc attulit. Istud igitur in primis observandum ex eo quod David omnibus armis spoliari voluit. Namque potuisset facile in toto exercitu galeam sibi convenientem, et loricam, gladiumque invenire, ut non plane inermis in praelium progrederetur. Sed illum sic oportuit hominum exponi ludibrio. Et praeterea non est dubium quin gravis tentatio invaserit omnes eos qui hunc apparatum intuebantur. Sed illorum fidem sic explorare Deus voluit. Quare quod Davidem adversus Goliathum progredi permiserunt, animi quadam perturbatione factum est: quemadmodum heri diximus excaecatum fuisse Saulem quum Davidem dimitteret. Qui vero sensu aliquo praediti fuerunt sine dubio iuvenem illum sine horrore non potuerunt videre sese certae morti exponentem: sed Deus eosdem confirmavit, et in bonam spem erexit. Denique David non apparat se ad praelium ea sibi arma comparans quibus munire se homines solent: sed quam semel infixit animo sententiam, in eadem perstat, Deum sine humanis praesidiis victoriam de hoste concessurum : quandoquidem Dei virtus et potentia nullis humanis praesidiis nititur: quae sibi so1i sufficit, et non opus habet aliunde mutuari. Quamobrem hanc utilitatem ex historia praesenti reportemus, ut si miseram ecclesiam viderimus afflictam, et velut aviculam ante aucupis laqueos fugitantem, aut tanquam miseras et pauculas oves mille lupis circumdatas laborare, et undique sic premi ut nullus evadendi locus appareat, et nulla praesidia humana se offerant, teneamus tamen nos a Deo in suorum numerum esse receptos, ac proinde ipsum singularem nostri curam habere, et facile superaturum quascunque mundus adversum nos vires excitarit: et ex mille mortis periculis quoties voluerit erepturum. Neque vero abs re interdum patitur Deus omnibus nos humanis praesidiis destitui, ut ad ipsum assurgere discamus, et ab ipso solo pendere, ut quum eius auxilium experti fuerimus, et hostes profligati fuerint, virtutem ipsius miraculosam agnoscentes non simus ingrati, neque eo pravitatis deveniamus ut nostris viribus, aut fortunae quidquam adscribamus, sed sursum ad Deum corda nostra attollamus, et terrenis istis omnibus renunciemus : hanc, inquam, ob causam Deus saepe patitur nos omnibus humanis praesidiis nudari. Caeterum et ista nobis prodesse debent, ut comparationem instituamus divinae erga nos bonitatis, cum ea qua reliquum mundum prosequi- Galvini opera. Vol. XXX.