15:225 225 1554 SEPTEMB. 226 (Ex Museo helvetico XI. 443. Antographon non vidimus.) Pientissimo ecclesiae Christi doctori D. Heinrico Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori vigilantissimo. S. P. Carissime doctor ecclesiae Christi et praeceptor. Puto te recepisse mea manu scriptas ad finem Iulii. Valde incertus eram an Marpurgi, an Montblegardi * concederem. Malebam esse in academia, si fieri cum pietatis et studiorum meorum exercitio posset. Dum responsum ex Hassia et Francofordia non habeo, agnovi me desiderari a consiliariis ill. comitis Georgii. Illico de hac re scripsi duci Virtenbergensi, resignans quae hic habeo. Mox literas recepi e Bituris* D. Franc. Balduini, iurium professoris celeberrimi, qui cupiens idola fugere desiderat conditionem Argentinae. *) Mox uberius ei consulturus et literis et ore proprio illum commendavi et insinuavi duci, ut hic mei loco subrogetur, et sic dux sine novo stipendio duos habebit : illum hic stipendio minore scholae, et me Montblegardi stipendio consiliarii fere subduplo, quo contentus , * ut sim in pura ecclesia et fratres allicere et instruere familiam possim. Hac enim si carerem, nollem hic esse in hac fermentata ecclesia. Hoc morbo non laborat ille Balduinus, qui uxore caret, et fermenta et papistica ista spernere, imo etiam flagellare et labefactare poterit. Is ante annos 15 primarius meus amanuensis fuit:2) eum ante 6 annos Bituricensibus professore indigentibus nominavi. Receptus cum laude functus est et fungitur. Semigermanus est quia Atrebatensis. De convulsa publicitus a me promotione papistica 9. Maii3) non fuerunt calumniae sed tantum protestationes contra me, quia primores aulici et D. Io. Brentius aderant. Sed 4) princeps iussit ad se perscribi quidquid actum esset. Confessionem meam a me subscriptam ei hac transeunti die dominica ultima dedi, cuius exemplar hic ad te mitto. Quum legeris rogo mittas D. Io. Calvino una cum literis ad eum hic etiam inclusis. 5) Alii hic papistae manifesti et obstinati (et hi minus mali, ut etiam ipsi principi scripsi), alii Lutherani, ¡íon puri sed confessionem Augustanam fermentati * horrendis pseudadiaphoris, alii utriusque, alii nullius religionis, ut malim moriens familiam meam ubi 2006. I) ubi revera a. 1555 lectiones suas auspicatus est {Haag II. 29.) Caeterum desiderium idola fugiendi non unica ei fuit causa consilii, sed Duareni collegae et aemuli persona tnulto magis eum movebat. 2) Parisiis ineunte a. 1540 (ibid.). 3) Vide quae annotavimus ad N. 1990. 4) Locus in impresso corruptus et mutilus, quum edi" toti manus Molinaei, alioquin malo stilo multo peior, minus familiaris esset 5) Hae eae ipsae sunt de quibus not 3. iaivim opera. Vol X V.