10.1:225 CONSILIA. dat, unde luxatis membris paulo post sequatur tristis dissipatio. Atque utinam probe expenderent, quicunque iugo reiecto permitti volunt cuique effraenem licentiam, hoc modo se quaerere ruinam ecclesiae et vastitatem. Certe non tantum moderationi studerent, sed placido mansuetoque spiritu se ipsi quoque subiicerent communi disciplinae. Sed quoniam hac de re prolixius disserere non est nobis propositum, breviter literis vestris respondebimus, optimi et integerrimi fratres. Ubi nos primum consulitis: An adigendi sint ad fidem suam publice testandam, qui se in ecclesiam admitti postulant: deinde sententiam nostram rogatis de ipsa confessionis apud vos receptae forma, tandem quaeritis, annon excommunicandi sint e coetu fidelium, qui vel sua contumacia vel turpitudine vitae ordinem pervertunt? Nos autem non videmus cur grave sit homini, qui inter ecclesiae domesticos censeri vult, Christo capiti in solidum nomen dare. Quod fieri non potest, nisi diserte subscribat sincerae pietati, et ingenue errores damnet, quibus sinceritas religionis corrumpitur. Iam errorum detestatio saepe ex circumstantia temporum pendet. Quia prout novas turbandi rationes excogitat Satan, prudenter occurrere necesse est. Scimus quantopere nobis commendet Paulus unitatem spiritus, in vinculo pacis (Ephes. 4, 3). Porro ad fovendum et retinendum inter pios consensum, plusquam necessaria est illa solennis fidei professio. Denique quicunque optabunt ecclesiam Dei stare incolumem, non aegre ferent, hoc adminiculo eam fulciri. Non putamus esse, qui litem moveant de generali illa professione: sed frigeret illa nisi distincte quisque tam haereticis, quam perversis dogmatibus renunciet. Iam in forma vestrae confessionis nihil animadvertimus, quod non sit sacris Dei oraculis et fidei orthodoxae consentaneum. Itaque summam doctrinae quae illic habetur libenter probamus. Tantum vellemus epistolam ad Hebraeos non adscribi Paulo, quum firmis argumentis persuasi simus alium esse autorem.*) Neque tamen volumus nostro suffragio obstringi conscientias, vel quasi praeiudicio ligari ecclesiam, quominus liberum sit singulis in medium proferre, si quid eos a subscriptione impediat. Etsi autem nobis displicet eorum morositas, qui ob leves scrupulos a publico consensu discedunt: si quis tamen verbum aliquod durius, vel loquutionem amplecti nequeat, modo conveniat de re ipsa, tolerari forte poterit eius infirmitas, ne ob res quasque minimas scindatur ecclesia. Hortamur interea pios omnes ad hanc modestiam et sobrietatem, ut potius quisque ad reliquos omnes accedat, quam sua per- 1) In nulla confessionis formula Calvini tempore vel typis edita vel manu scripta, quam nos quidem vidimus, Epistola ad Hebraeos expressis verbis Paulo adscribitur. Calvini opera. Vol. X.