51:224 quam, vertendo mundatam, pervertere quod erat longe maioris momenti, nempe ut soli Deo relinquatur mundandi officium. In verbo. Additio minime supervacua. Nain verbo sublato, perit tota vis sacramentorum. Quid enim aliud sunt sacramenta quam verbi sigilla? Atque una haec consideratio quamlibet superstitionem nobis excutiet. Unde enim fit ut in signis obstupescant superstitiosi, nisi quia mentes non advertunt ad verbum, quod eos ad Deum dirigeret? Sane ubi alio respicimus quam ad verbum, nihil sani, nihil puri: sed alia ex aliis deliria nascuntur: et tandem quae Dei autoritate consecrata in hominum salutem fuerant signa, profanescunt ac degenerant in crassas idololatrias. Adeoque solo verbo differunt piorum sacramenta ab omnibus infidelium figmentis. Porro verbum promissionem hic significat, qua vis et usus signi explicatur. Unde apparet, nullam in papatu legitimam esse signorum observationem. Nam verbum quidem se habere iactant, sed quod sit incantationis vice: quia illud lingua incognita demurmurant: et ita quasi mortuo elemento potius quam hominibus destinatum foret. Nulla mysterii explicatio ad populum, quae sola facit ut mortuum elementum incipiat esse sacramentum. In verbo tantum valet atque per verbum. 27. Sisteret eam sibi gloriosam. Finem baptismi et ablutionis nostrae declarat: ut sancte et inculpate Deo vivamus. Neque enim ideo nos purgat Christus ut protinus revolvamur in nostras sordes, sed ut tota vita puritatem retineamus semel ab ipso acceptam. Atque hanc quidem primum sub figura describit, quae argumento conveniebat. Ut sit speciosa, inquit. Nam sicuti formae elegantia in uxore causa est amoris, ita Christus ecclesiam sponsam suam ornat sanctitate, ut sit hoc benevolentiae pignus. Quare hac metaphora alludit ad coniugium: sed postea rem ipsam absque figura exprimit, dicens, Christum sibi conciliasse ecclesiam quae sancta sit et irreprehensibilis. Hic ergo verus est ecclesiae decor, haec pudicitia coniugalis, nempe sanctitas et innocentia. Sistendi verbo significat Paulus, in oculis Domini, non hominum opinione, sanctam debere esse ecclesiam. Dicit enim, ut sibi sisteret, non ut aliis ostenderet. Quamquam arcanae istius puritatis fructus in externis postea operibus apparent. Quod autem Pelagiani hoc testimonio se armabant ad probandam iustitiae perfectionem in hac vita: in eo prudenter ab Augustino refutati sunt. Neque enim, quid iam factum sit, Paulus commemorat: sed in quem finem Christus mundaverit ecclesiam. Quum autem aliquid dicitur esse factum ut aliud postea sequatur, stulte et perperam inde quis inferat, hoc posterius, quod sequi debet, iam esse factum. Quamquam non negamus iam inchoatam esse ecclesiae sanctitatem: sed male per-