47:224 fesso sumunt tam valide refutatum, obstinatae malitiae imputandum est: saltem non alia de causa errant nisi quia errare libet. Ita papistae frivolas putidasque calumnias, quibus centies responsum est, subinde tamen perfricta fronte ingerere non desinunt. Quid ergo nobis agendum? Nempe quum locus datur, quantum in nobis est, refellenda est eorum improbitas, qui falsa invidia evangelium gravant et infamant. Si nulla quantumvis iusta defensio os illis obturet, non est quod fatiscamus: sed magno et intrepido animo obstinata haec maledicendi libido, qua nos opprimere volunt, calcanda est. Axiomata sumunt quae libenter illis concedimus: non audiendos esse qui ab ecclesia discessionem faciunt et abrumpunt fidei unitatem. Sed quod praecipue discutiendum erat, et quod dilucide mille locis exposuimus dissimulanter praetereunt: papam cum sua caterva nihil minus quam ecclesiam esse: farraginem ex commentis adulterinis conflatam, et infectam tot superstitionum figmentis multum a sincera fide distare. Atqui furiosa sua petulantia non efficient, quin tandem praevaleat toties ac tam solide testata a nobis veritas. In eundem modum Pharisaei plausibile adversus Christum axioma sumebant, non esse a Deo quisquis sabbatum non servabat: sed inique et falso opus Dei iactabant sabbati esse violationem. 16. Quo modo potest homo peccator. Peccator hic, sicut aliis pluribus locis, pro scelerato et Dei contemptore sumitur: Quare cum publicanis et peccatoribus edit magister vester? hoc est impiis et flagitiosis hominibus, quorum vulgo infamis est nequitia (Marc. 2, 16). Nam ex sabbati violatione colligebant hostes Christi profanum esse ipsum hominem et omni religione vacuum. Isti contra, qui medii sunt et aequius iudicant, pium et religiosum hominem esse statuunt, qui ad edenda miracula insigni Dei virtute sit instructus. Quanquam non satis firmum videtur argumentum. Nam et pseudoprophetis interdum Deus permittit signa quaedam edere, et scimus Satanam instar simiae Dei opera imitari ut incautos fallat. Imo refert Tranquillus, quum Vespasianus in Alexandria esset ac ius in medio foro ex tribunali diceret, rogatum a caeco fuisse ut sputo eius oculos illineret: hoc remedium a Serapide sibi in somno monstratum esse. Vespasianum, quia temere ludibrio exponere se nollet, cunctanter et aegre eo adductum esse. Quum tamen undique amici instarent, caeco dedisse quod petebat, atque ita repente apertos fuisse eius oculos. Quis Vespasianum propterea inter servos Dei numeret, vel pietatis laude eum insigniat? Respondeo, apud pios et Dei timentes miracula indubias esse potentiae spiritus sancti tesseras: sed iusto Dei iudicio fieri, ut miraculis fallacibus incredulos non secus ac praestigiis deludat Satan. Quod ex Suetonio nuper re-