20:224 infectas esse, illudque malum in dies crescere, sane hoc ita verum est ut ad summum fastigium pervenerit, et secure dominetur. Argumento sunt illorum scripta maledica et impia quae quotidie impune eventillant. Proceres illi qui orthodoxam tuentur sententiam faciunt quod possunt, quamvis pigritia et tarditate laborent. Sed quominus eorum vota suum sortiantur effectum, libertate vel potius licen-^ tia nobilium impediuntur. Erro ille Gentilis exsulat Cracovia,!) ubi si a praefecto illo Cracoviensi,2) viro clarissimo, deprehensus fuisset, poenas certe dedisset. Hic vero ubi habito,3) ab illo domino4) fovetur et retinetur, idque suasu et hortatu tam Statorii quam aliorum eiusdem factionis nobilium. Ac licet saepius istum dominum monuerim eiusque haeresim horrendam esse dixerim et clamitem indies, etiam cum summo istorum in me odio, tamen surdis canitur. Qui enim pro sua erga te observantia et ecclesiae Dei amore fortiter sese istis . -. ¢â . habet, sic apud eos primas videtur partes . . 4063.1) Quo tempore Gentilis Cracoviae valedixerit non constat Sandius p. 27; Alciatus Valentini Gentilis, quem e carcere redemerat, circa a. 1562 in Poloniam comes, unde postea in Moraviam eodem comite concessit. . Lubien. 107 nihil praetereaf nisi quod annum adventus in Poloniam 1563 fuisse dicit, fortasse ena mero errore typothetae. Addit: Valentinus adversariorum (quos ei Calvini literae et amici, ut Lugduni liberalitate Alciati, ita et in Polonia degenti conciliaverant) potentia pressus ad Helvetios redierat. 2) Fuisse hunc Bonarum de Balice castellanum Biecensem et magnum procuratorem Gracoviensem cave credas, qui etiam Georgium Schomannum eadem de causa expelli iusserat et spoliari omnibus bonis. (Sand. 193.) Is enim obiit a. 1562. 3) Pinczoviae. 4) Hic de Nicolao Olesnicio cogitamus, de quo Wissowatius (Narrat compend. in Bibi. Sandii p. 21) haec refert: Qui a recepta de Trinitate opinione in Polonia dissidebant nominabantur tum Pinczovii, ab oppido Pinczow, in quo sub Nic. Olesnicio, illustri patrono et protectore, et Franciscus Stancarus et Lismaninus et Petrus Statorius et Georgius Blandrata et Io. a Lasco cum aliis quibusdam morabantur.