47:223 223 IN EVANGELIUM IOANNIS 224 opinione sanctimoniae turgerent, eos praecipue vulnerabat evangelii doctrina, quae damnabat fictitias omnes eorum iustitias: praesertim vero asserendae legis praetextu pro sua potentia et regno dimicabant. Quod evangelista caecum a turba ad Pharisaeos adductum esse commemorat, incertum est quo affectu et consilio factum id fuerit. Vix quanquam tunc latebat, quam hostiliter infensi Christo essent Pharisaei: fieri ergo potest ut multi adulatores in eorum gratiam data opera miraculi gloriam obruere tentarint. Mihi tamen probabile est, maiorem partem plebis suspenso iudicio, ut fieri solet, arbitros ac iudices facere voluisse, qui gubernacula tenebant. Interea ultro caecutientes in sole tenebras sibi accersunt quae illius obscurent lucem. Haec praepostera est vulgi religio, ut impios ecclesiae tyrannos divinae reverentiae praetextu adoret, Deum vero ipsum tam in verbo suo quam operibus contemnat, vel saltem respicere non dignetur. 14. Erat autem sabbatum. Consulto diem sabbati elegit Christus, qui scandali materiam praebiturus erat Iudaeis. Iam satis in paralytico expertus erat, hoc quoque opus calumniae fore obnoxium. Cur ergo offensionem, quod illi facillimum erat, non praecavet, nisi quod maligne suscepta ab hostibus defensio ad illustrandam Dei virtutem factura erat ? Dies sabbati ad illos acuendos instar cotis est, ut acrius de tota re inquirant. Quid vero tandem ex quaestione sedulo et anxie habita proficiunt, nisi quod miraculi veritas clarius refulget? Caeterum hoc exemplo docemur, ut Christum sequamur exasperandos esse evangelii hostes : ac eos prorsus desipere qui sic conciliant mundum Christo, ut quasvis offensiones damnent, quum potius Christus sciens ac volens impios irritaverit. Tenenda ergo quam alibi praescribit regula: caecos ac duces caecorum negligendos esse (Matth. 15, 14). 15. Interrogarunt eum etiam Pharisaei. Hanc confessionem ex ore caeci iam ante populus audierat: nunc eius testes Pharisaei quoque fiunt qui obi cere poterant, rumorem sine capite temere excitatum ab hominibus plebeiis non minus temere fuisse exceptum. Ac primo quidem omissa facti quaestione, ut loquuntur, de iure tantum disputant: non enim negant quin visum Christus caeco restituerit, sed crimen inveniunt in circumstantia temporis, ac negant Dei esse opus quo violatum fuit sabbatum. Sed primo quaerendum erat, an divinum opus esset sabbati violatio. Quid autem obstat quo minus hoc videant, nisi quia pravo affectu et malitia excaecati nihil vident? Adde quod iam prius satis superque edocti fuerant a Christo, non magis cum sabbato pugnare quae Deus hominibus largitur beneficia quam circumcisionem: et legis verba homines a suis tantum, non Dei operibus quiescere iubent (Exod. 20, 8). Quod ergo errorem pro con-